Epistolarum libri decem 9.10.1
Fortunae telo graviter sauciatus, nunc primum epistolae moestae verba committo. Neque enim diu ab officio debui temperare, cum tanti vulneris dolor nulla temporis diuturnitate possit aboleri.
PL 18, 329A運命の女神の矢にひどく傷つけられ、いま初めて悲しい書簡の言葉を託す。長く務めを控えるべきではなかったのだ、これほどの傷の痛みは、いかなる長い時の経過でも消せないのだから。
Epistolarum libri decem 9.10.2
Saluto igitur te, simul amicissimum meum Sylvanum diligentiae tuae promptus commendator insinuo: qui refovendi patrimonii mei gratia laboriosam peregrinandi necessitatem recepit: eoque dignior est boni cujusque suffragio, quod nullis edictis designationem personarum videmus expressam.
PL 18, 329Bだからあなたに挨拶し、同時に、最も親しい友シュルウァヌスを、進んで推薦する者として、あなたの心配りに紹介する。彼は私の財産を立て直すために、骨の折れる旅の必要を引き受けた。彼が善き人々の支持にいっそうふさわしいのは、人物の指定がどの勅令にも明示されていないのを、我々が見ているからである。
Epistolarum libri decem 9.10.3
Sed principalibus et tabulariis liberum est, alios a dispendio vindicare, aliis indebitum munus imponere. Vide, quaeso, ut hanc partem et nostrae utilitatis et tuae laudis consideratione discutias.
PL 18, 329Bだが、上役たち〔principales〕や記録官たちには、ある者を損失から守り、別の者に負うべきでない務めを課す自由がある。どうか、この件を、我々の益とあなたの名誉への配慮から、取り調べてほしい。
Epistolarum libri decem 9.10.4
Postulant enim capitularii taxationem tironis ab hominibus meis, nulla super hoc publicae auctoritatis monumenta promentes. Unde mihi non injusta suspicio est, quod in excusationem sui aut suorum, nostros quoque homines falsa ascriptione subdiderint.
PL 18, 329Bというのも、新兵の徴発の取り立て役〔capitularii。新兵の割当(taxatio tironis)を取り立てる者と取った〕は、公の権威の文書を何一つ示さないまま、私の使用人たちに新兵の割当を要求しているのである。それゆえ、彼らが自分や身内の免除のために、我々の者たちをも偽りの記載で組み入れたのではないかという疑いは、不当ではない。
Epistolarum libri decem 9.10.5
Et ideo dignum est, ut provincialibus vel edicto, vel suscriptione tua instructio plena pandatur, ne tabulariorum et curialium licentiae vaga et libera exactio quaestum praestet. Vale.
PL 18, 329Cだから、属州の民には勅令かあなたの署名によって、十分な指示が示されるのがふさわしい。記録官や都市参事会員の放縦のために、定まらぬ自由な取り立てが利得を与えることのないように。健やかであれ。