シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput CXV 第VII巻 第CXV章

SYMMACHUS PATRUINO.

シュンマクスよりパトルイヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 309B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 7.115.1

1

Duo mihi pariter jucunda delata sunt. Primo sermo tuus; qui etiamsi continuus, fastidium non moveret.

PL 18, 309B

二つの嬉しいことが、同時に私に届けられた。第一に、あなたの言葉である。それが途切れなく続いても、嫌気を起こさせないだろう。

Epistolarum libri decem 7.115.2

2

Dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus adventus; quem ego in numerum bonorum esse referendum, priusquam morum ipsius periculum facerem, ex praerogativa tui testimonii judicavi.

PL 18, 309B

次に、我々の兄弟フルメンティウスの待ち望んだ到着である。彼の人柄を自分で試す前に、あなたの証言が先んじる力によって、私は彼を善き人々の数に入れるべきだと判断していた。

Epistolarum libri decem 7.115.3

3

Sed ubi propiore congressu probitatis ornamenta patuerunt, adverti eum minus quam ratio postulabat per verecundiam praedicatum, ne ipse se laudatione sua mandata litteris videretur ingerere: his ergo muneribus optatum tibi solvo responsum, quo me agere ex sententia, et frui commoda cum meis valetudine recognoscas.

PL 18, 309B

だが、近くで会ってみて、彼の誠実の飾りが現れたとき、彼が遠慮のため、道理が求めるより控えめに語られていたことに気づいた。書簡に託された自分への称賛によって、彼自身が自らを押し出していると見られないためである。それゆえ、この務めをもって、あなたが望んだ返事を送る。それによって、私が思いどおり暮らし、身内とともに健康の恵みを享受していることを、あなたは知るだろう。

Epistolarum libri decem 7.115.4

4

Huic autem rei nihil adjiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri. Vale.

PL 18, 309C

この件には何も付け加える必要がないと思う。兄弟としての喜びは、我々の無事の知らせだけで満たされうるからである。健やかであれ。