シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LXIII 第II巻 第LXIII章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 194B · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 2.63.1

1

Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi, quam mihi cara commendat.

PL 18, 194B

私の友クレスコニウスへのあなたの愛情を、多くのことが取り結ぶだろう。第一に、彼が私の執政官職の指名を伝える聖なる書簡を届けたこと。次に、私にとってに劣らずあなたにも愛しい彼の故郷アフリカが、彼を推すことである。

Epistolarum libri decem 2.63.2

2

Cujus mores cum primore loco censere debuerim, malui tuo examini reservare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor illuminet. Vale.

PL 18, 194B

彼の人柄については、第一の位置に評価すべきであったが、あなたの吟味に取っておくことにした。それゆえ、頼む、軍務で知られたこの人を迎えてほしい。あなたの庇護の輝きが彼を照らすなら、自分は幸福の頂を得ると信じている人だ。健やかであれ。