Epistolarum libri decem 5.58.1
Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est: sed spem futurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram: nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico.
PL 18, 257A私は、タラッススの息子が我々の位の務めを免ぜられた日の元老院に、列することができなかった。だが、彼のための将来の手続きについての希望は、友人たちへの軽くない推薦によって固めておいた。それでも、請願が通った感謝を私は自分のものとは主張しない。
Epistolarum libri decem 5.58.2
Justitia postulati, et interventus tui desiderata promovit. Mea valetudo diu jactata, tandem se in tranquillum recepit. Quod eo scribo ut auctus laetitia salutis meae, parem voluptatem de prosperis tuis referas. Vale.
PL 18, 257A請願の正当さと、あなたの介入が、望みを前に進めた。長く揺さぶられていた私の健康は、ようやく静けさの中に退いた。このことを書くのは、私の健康の喜びが増したあなたが、あなた自身の幸いからも同じ喜びを返すようにするためである。健やかであれ。