シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LXIII 第IV巻 第LXIII章

SYMMACHUS EUPRAXIO.

シュンマクスよりエウプラクシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 241C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 4.63.1

1

Fas sit dicere: equorum curulium copia non egemus, sed incitat nos praeturae mora ad desiderium muneris largioris.

PL 18, 241C

言わせてもらいたい。戦車競技用の馬は我々に不足していない。だが法務官職の遅れが、より気前のよい催しへの望みを、我々にかき立てるのである。

Epistolarum libri decem 4.63.2

2

Si ergo dulcis est (ut assolet) mandati mei exsecutio, quatuor ex grege Laudacianorum quadrigas, quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare navigatio verna patefecerit. Ego pretium quod signaverint litterae tuae in rem missis remunerabo.

PL 18, 241C

それゆえ、私の依頼の実行があなたにとって(いつものように)快いならば、ラウダキアヌスの群れから、あなたの選びが精選した四頭立ての馬四組を、海の航行が春に開かれ次第、私のもとへ連れてきてほしい。代金は、あなたの書簡が示すとおりを、この件で遣わされた者たちに私が払う。

Epistolarum libri decem 4.63.3

3

Quanquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. Credo mireris cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Iberorum nobilitate praevertunt.

PL 18, 241C

もっとも、これを約束すべきではなかった。友情の信義は証文を要しないからである。なぜ私がむしろあなた自身の群れから求めないのか、あなたは不思議に思うだろう。あなたの群れは、血統の高貴さでイベリア人の最良のものをも凌いでいるのだから。

Epistolarum libri decem 4.63.4

4

Fastidium uniformis spectaculi patitur civitas, cujus satietas mihi varietate vincenda est. Tuae modo diligentiae sit adhibere judicium, et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. Nam cum res amici agitur, hos quoque proprios debes putare quos elegeris. Vale.

PL 18, 241C

都は一様な見世物の倦怠をこうむっており、その飽きを私は変化によって打ち破らねばならない。あなたの心配りは、ただ判断を用い、他人の厩舎から、あなた自身の馬の誉れに並ぶものを選ぶことであればよい。友の事が扱われるときは、あなたが選んだ馬をも、自分のものと考えるべきだからである。健やかであれ。