シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XXVII 第IV巻 第XXVII章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 230C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 4.27.1

1

Ut desidem scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio. Sermo omissus amicitiae negligentiam videtur arguere, parcus infantiam. Malo tamen ingenio meo convicium, quam moribus facias: quibus, quandiu ipse mei sum memor, objicere tui oblivionem non potes.

PL 18, 230C

あなたは、私を書くのに怠惰な者として、たびたび責める。どちらをより嘆くべきか、私には分からない。言葉を欠けば友情への怠慢を示すように見え、言葉が乏しければ口下手を示すように見える。それでも、私の才能にこそ非難を向けてほしい。私の人柄にはそうしないでほしい。私が自分を覚えているかぎり、人柄に対して、あなたを忘れたことを突きつけることはできないはずだ。

Epistolarum libri decem 4.27.2

2

Castigasti item, quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. Sum quidem loquendi pauper et tenax cartulae. Sed te mihi dare vitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut majoris apud me numeri antistet auctoritas.

PL 18, 230C

また、あなたは、私があなたを兄弟たちと一括して挨拶を述べることを咎めた。たしかに私は言葉に乏しく、紙に吝嗇である。だが、私が彼らをも抱擁していることは明らかなのだから、あなたはそれを私の落ち度としてはならない。しかも、我々の元老院議場の法が、私のもとでより多数の者の権威が上に立つようにしているのである〔元老院で多数の側が通る決まりにかけた戯れ。兄弟たちと一括した挨拶の弁明〕。

Epistolarum libri decem 4.27.3

3

Quid si vos una ad mensae genialitatem vocarem? Nolles eodem cum fratribus thoro accipi? Nec invideris, si unius epistolae creditor, quaestum quodammodo de vobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero solvitur. Aut cur mea officia dividi postulatis, qui ad exprobrandum vestra conjungi is? Vale.

PL 18, 230C

もし諸君を一緒に食卓の歓楽へ招いたなら、どうか。兄弟たちと同じ寝椅子に迎えられるのを、あなたは嫌うか。一通の書簡の債権者として、いわば三倍の利息の利得を諸君から得ているとしても、妬むな。実際、一人一人から、他の者の分として私に支払われるものは何もないのだ。それにしても、なぜ諸君は私の務めが分けられることを求めるのか、非難するときには諸君のものが一括されるのを望むというのに。〔底本は conjungi is。語形が崩れているらしく、「結ばれることを望む」と解した〕健やかであれ。