Epistolarum libri decem 1.50.1
Ego quidem securus amicitiae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur. Sed tuos mores, quibus nihil desit ad laudem, decet officii negligentia. Queri me opinaris, quod nihil scribas: et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi.
PL 18, 165A私は、友情に安心して、愛する者から私に対してなされる過ちがあれば、寛容に受け止める。だが、称賛に何ひとつ欠けるところのないあなたの人柄には、務めの怠りも似合う〔底本は decet。文脈からは「似合わない」(dedecet)が期待され、皮肉と取るか本文の誤りと見るか定かでない〕。あなたは、私があなたが何も書かないことを嘆いていると思い、その偽りを論駁しようと用意している。何か書いたことを覚えているからである。
Epistolarum libri decem 1.50.2
Ego vero minimum animi angerer, si taceres, prout hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breves litteras detulisti. Ita tibi ambo digni singulis paginis non videmur? Tui, inquies, honoris interfuit, ut jungeris parenti.
PL 18, 165Bあなたが黙っていたとしても、今のこの事態に比べれば、私の心はずっと痛まなかっただろう。あなたは私と父に、一通だけの、それもごく短い書簡を届けたのだから〔prout hoc est は「今の事態に比べれば」と取った〕。こうして、我々二人は、それぞれ一頁にも値しないと、あなたには見えるのか。あなたは言うだろう。あなたの栄誉にかかわることだった、父と結びつけられることは、と。
Epistolarum libri decem 1.50.3
Alia sunt, quae cum illo nobis vel communia opto, vel paria. Amor mihi meo nomine deferatur. Abstine igitur epistolis, quae sunt instar edicti. Facessat omne fastidium, ex quo nascitur cura compendii.
PL 18, 165B彼と我々とのあいだで、共通であれ対等であれ、私が望むことは別にある。愛は、私自身の名で私に差し向けられるように。だから、勅令のような書簡は控えよ。簡略を図る心配が生まれる、あらゆる倦怠は去れ。
Epistolarum libri decem 1.50.4
Sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querelae nostrae, quam mihi brevitas epistolae tuae. Quod superest, deos quaeso, ut nos plenus gaudii quam primum revisas. Facile erit, angustiam scriptorum tuorum multiloquio repensare. Vale.
PL 18, 165Bだが、これらについて長く語るのは、用心すべきことである。我々の嘆きの長さが、あなたの書簡の短さが私にとって煩わしいよりも、あなたにとって煩わしくならないように。残りのこととして、神々に祈る、あなたが喜びに満ちて、できるだけ早く我々を訪れ直すように。書簡の乏しさを多弁で償うのは、たやすいであろう。健やかであれ。