Epistolarum libri decem 2.7.1
Fortunatum te cumprimis hoc in tempore judicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris: nisi scirem bonos cives et tui similes gravius ferre adversa, quae non vident. Ea quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et majus habeatur.
PL 18, 179D私は、あなたがこの時期、祖国の災いを免れて暇でいることを、何にもまして幸運と判じるところだ。善き市民、あなたのような者たちが、目に見えない逆境をいっそう重く耐えることを知らなければ。実に、他者から聞き知ったことは、より苛酷に、より大きく思われるのが物事の本性である。
Epistolarum libri decem 2.7.2
Adde quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculis suorum desit. Haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noveris in communibus malis nihil esse, quod praeferas.
PL 18, 180A加えて、無傷の心は、身内の危難に不在であるとき、自分の潔白が損なわれると考える。私がこれを述べるのは、早い帰還をあなたに勧めるためではなく、共通の災いのなかで、あなたが優先すべきものは何もないと知ってもらうためである。
Epistolarum libri decem 2.7.3
Quid enim juvares rempublicam, quanquam omnium prudentissimus, si redires? Jam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. Quando resistitur potiori, quando ceditur pari?
PL 18, 180A実際、あなたが万人の中で最も賢明であっても、戻ったところで国家をどう助けるのか。まず、協議の余地がない。審議において、意見を述べる者の人物が意見に重みを与えているのだから。優位の者に逆らうのは、いつか。同格の者に譲るのは、いつか。
Epistolarum libri decem 2.7.4
Dehinc praesens status non sapientiam, sed fortunam requirit. Defectum timemus annonae, pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. Fors fuat, ut his remediis convalescamus. Quanto nobis odio provinciarum constat illa securitas?
PL 18, 180A次に、いまの状況は知恵ではなく幸運を求めている。穀物供給の不足を我々は恐れている。ローマが豊かな乳房を露わにして受け入れていた者たちは、みな追い出された。これらの手立てで我々が持ち直すかどうかは、成り行き次第である。あの安穏が、属州の憎しみによって我々にどれほどの代償となっていることか。
Epistolarum libri decem 2.7.5
Dii patrii, facite gratiam neglectorum sanctorum! Miseram famem pellite. Quamprimum revocet urbs nostra, quos invita dimisit. Plura tecum loqui, quam necesse est, de adversis communibus non libet. Cura ut valeas, et quidquid humana ope majus est, diis permitte curandum. Vale.
PL 18, 180A祖国の神々よ、顧みられなかった聖なるものの咎を赦してくれ〔gratiam facere の取り方は定かでない。「咎を免じる」と解した〕。惨めな飢えを追い払ってくれ。我々の都が、不本意に去らせた者たちを、一刻も早く呼び戻せるように。必要以上に、共通の逆境についてあなたと語るのは気が進まない。健やかであるよう気を配り、人の力を超えることはみな、神々に委ねて処理させよ。健やかであれ。