Epistolarum libri decem 6.10.1
Rogatos nos esse audio ad officium consulare. Mihi quiescere et domi manere sententia est, post anni superioris laborem. Ipse quid statuas, altius cogita, et sapienter expende.
PL 18, 269A我々が執政官の務めへ招かれていると聞く。私の考えは、昨年の労苦のあとなので、休んで家に留まることである。あなた自身は何を決めるか、深く考え、賢明に量れ。
Epistolarum libri decem 6.10.2
Praesumo autem, vos, qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi viri, edecimatos esse, et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam; ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras.
PL 18, 269A私が見込むに、いとも卓越した人の権威で召されたと言われる諸君は選び出されており〔edecimare は「十に一つを選ぶ」から「選び出す」の意〕、彼らには、心を一つにするあなたが熟慮のうえ結びつけられている。あなたが、感謝を述べに、執政官の務めの機会に出向くためである。
Epistolarum libri decem 6.10.3
Verendum autem est, ne si excusandum putaveris, proximi rescripti impetratione videaris offensus. Et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter affueris, corrigetur. Hispanum non comperi rogatum esse.
PL 18, 269Aだが恐れるべきは、あなたが辞退すべきと考えるなら、最近の勅答を得たことに不満があるかに見えることだ。そしておそらく、不確かなことに望みをかけてよい限り、この誤りは、あなたが幸いに出席すれば正されるであろう。ヒスパヌスが招かれたとは、私は聞いていない。
Epistolarum libri decem 6.10.4
Considera igitur eventum utriusque partis. Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc novae cognitionis accesserit. Valete.
PL 18, 269Aだから、両方の道の結果を考えよ。私は、この件について新しい知らせが入れば、改めて伝える。健やかであれ。