シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LXXI 第IV巻 第LXXI章

SYMMACHUS EUSIGNIO.

シュンマクスよりエウシグニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 243D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 4.71.1

1

Summo gaudio quoties scribis afficior, et tum maxime cum abest amaritudo querimoniae. Nunc stylus tuus ab usitata jucunditate dissentit. Arguit enim falso iniquitatem quamdam pignoris mei, cum quo tibi limitum nonnulla certatio est.

PL 18, 243D

あなたが書くたびに、私は大きな喜びを受ける。とりわけ、嘆きの苦さがないときにそうである。今回は、あなたの筆がいつもの快さと異なっている。私の身内のある不当を、誤ってなじっているからである。その者とあなたとのあいだには、境界をめぐる争いがいくらかある。

Epistolarum libri decem 4.71.2

2

Itaque litteras contra jus amicitiae ad eum missas suppressi, ne amantem tui justus dolor offenderet. Fuit autem matri ejus cum procuratore tuo finalis in Sicilia quaestio: quam disceptatio non, ut scribis, Venusti, sed alterius rectoris absolvit.

PL 18, 243D

それで私は、友情の権利に反してその者に宛てた書簡を差し止めた。あなたを愛する者を、正当な怒りが傷つけないためである。さて、彼の母とあなたの代理人とのあいだには、シチリアで境界の訴えがあった。その争いを解決したのは、あなたが書くようなウェヌストゥスではなく、別の統治者である。

Epistolarum libri decem 4.71.3

3

Ergo in utraque persona error suggerentis retectus eam pignori meo exemit invidiam. Advertis pro singulari verecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. Et nihil de praesenti fortuna loquor, quae scribentem debuit temperare.

PL 18, 244A

こうして、双方の人物について、告げ口した者の誤りが明らかになり、私の身内からその恨みを取り除いた。あなたは格別の慎み深さから、詫びがどちらの側に何よりも負われているかを悟る。また私は、書く者を抑えるはずだった現在の境遇については、何も言わない。

Epistolarum libri decem 4.71.4

4

Adde quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. Sed quid haec pluribus? Posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri, et constantiam veteris erga me observantiae tuae, porrecto etiam in meos amore colligere. Vale.

PL 18, 244A

加えて、金銭の訴えは、友情の損害に至るまで延ばすべきではない。だが、これ以上何を言う必要があろうか。今後は、私があなたのいっそう穏やかな言葉に値し、私に対するあなたの昔からの敬意の変わらぬことを、私の身内にまで及ぶ愛とともに受け取りたいと望む。健やかであれ。