Epistolarum libri decem 1.21.1
Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie junctim locarunt; commenti, quod in te videmus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis.
PL 18, 155Cよく、また賢明に、我々の先祖は、あの時代の他の事柄と同じく、〈名誉〉と〈徳〉の神殿を、双子の姿で隣り合わせに配置した。あなたに見るとおり、徳の功績のある所に名誉の報賞があると考えて。
Epistolarum libri decem 1.21.2
Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti advertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum gravitas et disciplinarum vetustas, curulis sellae insigne pepererunt.
PL 18, 155Cしかも、その二つの神殿のゆえに、カメナたちの祭祀は聖なる泉に向けられている〔eas の指すものは定かでない〕。官職に就く道は、しばしば文学によって進められるからだ。祖先たちのこれらの制度は、あなたの執政官職の証である。あなたには、品行の重みと学芸の古さが、高官席〔curulis sella〕の栄誉を生んだ。
Epistolarum libri decem 1.21.3
Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, cujus supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiva chlamys tantum muneri data Fulvium decolorat.
PL 18, 155C今後、多くの者が、善き学芸、真の称賛、純粋な文学に励むだろう。それとも我々は知らないのか、願いを超えて運に恵まれたあの大王〔Magnum illum。アレクサンドロスを指すと取った〕が、自分のスタゲイラの人〔アリストテレス〕には何も与えなかったことを。ただ、クィントゥス・エンニウスにアイトリアの戦利品から捕虜の外套がわずかに贈り物として与えられ、それがフルウィウスの名を色あせさせているのは別として〔本文が崩れているらしく、sin … nisi の構文は定かでない。tantum を「ただ…だけ」と取り、昔の権力者は学芸にわずかしか報いなかった、の意と解した〕。
Epistolarum libri decem 1.21.4
Enimvero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, vel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia solverunt.
PL 18, 155D実のところ、アフリカヌスたちの二番目の人もパナイティオスに、ルティリウスもオピッルスに、ピュッロスもキネアスに、ポントスのミトリダテスも自分のメトロドロスに、自由学芸の対価を支払わなかった。
Epistolarum libri decem 1.21.5
At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum?
PL 18, 155Dだが今や、きわめて学識ある皇帝は、富にも栄誉にも気前よく、あたかも利息としてあなたに報賞を与えたかのように、貸した元金を超えて返している〔学芸への報いを、元金と利息にたとえる〕。この大きな喜びのなかで、私は居合わせることができないことを、どんな言葉で償えようか。
Epistolarum libri decem 1.21.6
Nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas.
PL 18, 155D私は、あなたが私の弁明を悪く解して、私があなたをどれほど祝っているかを十分に信じないのではないかと、ひどく恐れる。
Epistolarum libri decem 1.21.7
Optavi ad oculos tuos raptim venire: sed fessus virium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna vitavi.
PL 18, 155D私は急ぎ、あなたの目の前に来ることを望んだ。だが、長く病に消耗された力に疲れ、長旅と険しい宿営、さらに寒さの到来と日の短くなること、その他の害に好都合なものを避けた。
Epistolarum libri decem 1.21.8
Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te veterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam.
PL 18, 156Aもし私が心からあなたの信用を得ているなら、私に寛大であってほしい。これらの申し開きを善意に取ってほしい。かつての厚誼をあなたのもとで保てるかどうかは、成り行きによる。今は、足りるだけのこととして、不興を切り抜けよう。