シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXVII 第X巻 第XXVII章

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 364C · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 10.27.1

1

Calendas, anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis strenis dicavit antiquitas, DD. imperatores. Hujus instituti usum munificentiae festinatione praevertitis, seram putantes liberalitatem, quae statis temporibus admovetur.

PL 18, 364C

年の吉兆である朔日(カレンダエ)、月のめぐりが開かれるその日を、古来は新年の贈り物(ストレナ)を分かつために捧げた、主なる皇帝たちよ。諸君はこの慣習の用を、気前の良さを急ぐことで先回りする。定められた時に差し出される寛大さは遅い、と考えているのだ。

Epistolarum libri decem 10.27.2

2

Felix mehercule saeculum, quo principes cohibere diu nesciunt tribuenda de votis, cum sibi debita cunctentur exigere. Quid ergo primum, quid potissimum praedicem?

PL 18, 364D

まことに幸いな世である。君主たちが、願いに応じて与えるべきものを長く控えるすべを知らず、自分たちに負われたものを取り立てるのはためらうのだから。では、何をまず、何を最も称えようか。

Epistolarum libri decem 10.27.3

3

Promptamne numinis vestri, et celerem largitatem, an circa absentes memorem diligentiam, an quod sacrum munus auxistis honore verborum?

PL 18, 364D

諸君の神威の敏速で素早い気前をか、不在の者に向けた心にとめる配慮をか、あるいは、聖なる贈り物を言葉の栄誉で増したことをか。

Epistolarum libri decem 10.27.4

4

Dicam, ut res est, curasse clementiam vestram ut, tanquam coram locatus, et alloquiis principum fruerer et augusta in ipsis donis ora venerarer. Quando mihi continget expressa potius et viva gaudia capere de vobis?

PL 18, 364D

事実のままに言おう。諸君の寛容は、私があたかもその場に居合わせたかのように、君主たちの語りかけを享け、贈り物そのものの中に皇帝たちの顔を拝することができるよう、取り計らってくれた。いつ私に、諸君から、より確かな、生きた喜びを受ける機会があるだろうか。

Epistolarum libri decem 10.27.5

5

Quantum veritas est bonum, cujus species et imago mirabilis est! Ago igitur atque habeo gratias, et meam vicem, qui solvendo par non sum, coelestibus, ut sc. dii pro me solvant quod ego non sum solvendo. (Vide Senec. lib. IV de Benef. cap. 11; et nota usum verbi Delegare.) Delego virtutibus. illae clementiam vestram dignis processibus munerentur: nos colimus, nos amamus; quod scitis omnibus rebus esse praestantius; qui ideo salutariter rempub, regitis, ut haec sola mereamini.

PL 18, 364D

真実とは、なんと善いものか。その姿と像でさえ驚くべきものだ。それゆえ私は感謝を述べ、感謝している。返済の力が私には足りないので、私の返礼の役を、天の(すなわち、神々が、私に返済できないものを私に代わって返済するように。セネカ『恩恵について』第4巻第11章を見よ。また「委ねる」(delegare)という語の用法に注意せよ。)〔この部分は編者の説明の書き込みで、シュンマクスの文ではない〕諸力〔virtutes〕に委ねる〔coelestibus … virtutibus は書き込みを挟んで続く一句と取った〕。それらの力が、ふさわしい栄進をもって諸君の寛容に報いるように。我々は敬い、我々は愛する。それが何ものにもまさると、諸君は知っている。諸君は、これだけに値するために、国家を救いに満ちて治めているのだ。