Epistolarum libri decem 1.36.1
Interpello occupationes assiduitate colloquii. Nam et ipse hujusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam talibus solatiis credo recreari. Tuas autem litteras vicissim exspecto; non exigo.
PL 18, 160D絶え間ない語らいで、あなたの用事に割り込む。私自身もこの種の務めに養われており、異郷でのあなたの滞在も、こうした慰めで元気づけられると信じるからである。ただ、あなたの書簡は、こちらからも待つが、求めはしない。
Epistolarum libri decem 1.36.2
Injurium quippe est, magnopere flagitare quod speres; ne quod est voluntarium, videatur extortum.
PL 18, 160D望んでいることを強く迫るのは、実に不当である。自発的であるはずのものが、無理に引き出されたものと見えないように。
Epistolarum libri decem 1.36.3
Sane fratri meo Innocentio gratulor, amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse: quia facilior mihi coepit esse ejus commendatio, quem probasti, quam fuisset incogniti.
PL 18, 160Dところで、兄弟インノケンティウスのために喜ぶ。私が書く前に、すでにあなたの友情に恵まれたのだから。あなたが是認した者の推薦は、見知らぬ者の推薦よりも、私にはたやすくなったからである。
Epistolarum libri decem 1.36.4
Itaque hoc unum beneficii expostulo, ut qui sui emendatione jam nititur; testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale.
PL 18, 160Dそこで、ただ一つの恩恵を求める。すでに自らの品行の正しさに拠って立つ者が、我々の証言のゆえに、いっそう愛されるように。健やかであれ。