Epistolarum libri decem 6.12.1
Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse voluisti, et velim credas, nihil eum de usurpandi animi remissione mentitum.
PL 18, 269C友の書簡を読んで私は喜んだ。あなたがその読み手に私をと望んだ書簡である。そして、彼が心の寛ぎを取ることについて何も偽りを述べなかったと、あなたに信じてほしい。
Epistolarum libri decem 6.12.2
Mihi vir illustris judex praetorianus, ob collationem senatus et alia remedia Urbis, Augustae denuntiavit offensas; contristatus, ut asserit, curione, quod praefectus urbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicavit.
PL 18, 269C顕貴の人〔illustris〕である近衛の裁き手〔judex praetorianus。近衛長官を言うと取った〕が、元老院の拠出と都のほかの救済策のゆえに、私にアウグスタ〔Augustae は女性形。皇后の意と取った。Augustorum(皇帝たち)の誤りかもしれない〕の不興を告げた。彼は、自分の言うところでは、区長〔curio。係りは定かでない〕に気を悪くしている。首都長官が、皇帝の競技の日に、我々の居合わせるなかで元老院に肉が求められたとき〔caro を主格の「肉」と取った(6.26.2 の「肉の供出」を参照)。senatu に係って「我々に親しい元老院」とも読める〕、共同の供出を民に公示したからである。
Epistolarum libri decem 6.12.3
Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam composita suspicatur, et in me solum, quia hoc referentibus placet, vertit invidiam. Respondi, ut potui dignitate servata, ejus calori.
PL 18, 269Dこれらすべてを、彼は自分の約束の栄光を損なうために仕組まれたものと疑い、報告する者たちの意に適うので、妬みを私ひとりに向ける。私は、品位を保てる限りで、彼の激情に答えた。
Epistolarum libri decem 6.12.4
Et quantum legati Orientales asserunt quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratione et auctoritate victus sileret, molliores postea litteras misit, parem querimoniam continentes.
PL 18, 269D東方の使節たちが──彼自身が私の書簡について知らせた相手である──言うところでは、我々の返書は皆に気に入られた。だが、彼は理と権威に負けて黙ることのないよう、のちに柔らかな書簡を送ってきたが、同じ訴えを含んでいた。
Epistolarum libri decem 6.12.5
Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noveris quibus fluctibus perstrepamur. In negotio autem sanctae unanimitatis vestrae quod praeceptio iterata commovit, consilio trahendae solutionis utendum est; et pars, quae ad germanum tuum pertinet, subjicienda auctioni: ut hujusmodi injuria factum juvenis exaggeret, aut expleat voluntatem.
PL 18, 269Dこれらすべての写しはあなたに渡されるであろう。我々がどのような波に騒がされているか、あなたが知るためである。さて、尊ぶべき、心を一つにする諸君の件で、再度の命令が動かしたことについては、支払いを延ばす方策を用いねばならない。あなたの兄弟に係る分は、競売に付すべきである。こうした仕打ちが若者の行いを際立たせるか、あるいはその望みを果たさせるかである〔ut 以下の係りは定かでない。仕打ちが主語と取った〕。
Epistolarum libri decem 6.12.6
Sed scire desidero, quae potissimum praedia ad jus sancti fratris tui pro parte pertineant: ne per ignorantiam, juris tui corpora apparitionis error attrectet. Fratrem vestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies viginti oblatio prorogavit.
PL 18, 270Aだが私は、とりわけどの地所が、あなたの尊ぶべき兄弟の権利に部分的に属するかを知りたい。無知のために、下役の誤りが、あなたの権利に属するものに手を触れないようにである。諸君の兄弟は、しばらくローマに留めておく。供出が穀物供給の補いを二十日間延ばしたからである。
Epistolarum libri decem 6.12.7
Moleste igitur filia mea ferre non debet, si jumenta itineri ejus deputata tardavero. Caetera Cumazon filius meus, vel quaerentibus vobis, vel sponte narrabit.
PL 18, 270Aだから、私の娘は、彼女の旅に充てた駄獣を私が遅らせたとしても、不快に思ってはならない。ほかのことは、私の息子クマゾンが、諸君が尋ねるにせよ、自ら進んでにせよ、語るであろう。
Epistolarum libri decem 6.12.8
De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei, usque ad reditum viri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis tuae salubre mihi visum est.
PL 18, 270A穀物の欠乏のために使節を送ることについては、いとも卓越した人である伯の帰還まで、公の審議は延ばされる。あなたの聖性の助言は、私には健全に思われた。
Epistolarum libri decem 6.12.9
Itaque datis ad homines meos litteris, statim jussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. Valete.
PL 18, 270Bそこで、私の者たちに書簡を送り、我々のアプリアの所有地の穀物をカンパニアへ運ぶよう、ただちに命じた。健やかであれ。