シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput C 第VII巻 第C章

SYMMACHUS LONGIMANO.

シュンマクスよりロンギマヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 306A · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 7.100.1

1

Sentio quid mihi affectionis invicem deferre digneris. Sed vehementer admiror, quod dominum filium meum Flavianum, qui te parili amore complectitur, erga amicitias tuas imparem esse suspiceris.

PL 18, 306A

あなたが私にどれほどの愛情を返してくれるか、感じている。だが、わが主にして息子フラウィアヌスが、あなたを同じ愛で抱いているのに、あなたの友情に対して彼が釣り合わないとあなたが疑っていることに、私は強く驚く。

Epistolarum libri decem 7.100.2

2

Si igitur aliquid in assertione mea putas esse gravitatis, oro ut hujusmodi persuasionem me assertore deponas; et expulsis aliorum susurris constantiam serves sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem.

PL 18, 306A

それゆえ、私の主張にいくらかの重みがあるとあなたが思うなら、私が保証人となるから、そのような思い込みを捨ててほしい。他の人々のささやきを退けて、あなたの清廉な人柄と友情にふさわしい変わらなさを守ってほしい。

Epistolarum libri decem 7.100.3

3

Certe, si quid in notitiam tuam aemulus sermo pervexit; mecum quaeso participes, ut amaritudo, quae ex aliorum insimulatione concepta est, fidis purgationibus diluatur. Vale.

PL 18, 306B

確かに、妬み深い言葉があなたの知るところにもたらしたことがあるなら、私とそれを分かち合ってほしい。他人の中傷から生じた苦い思いが、誠実な弁明によって洗い流されるようにである。健やかであれ。