シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput VII 第IX巻 第VII章

SYMMACHUS CARTERIO.

シュンマクスよりカルテリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 328C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.7.1

1

Pro filio meo Auxentio, parentis religionem, petitoris ambitum, fidem testis in me recepi. Si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet, admitte, quaeso, in familiam tuam juvenem cunctis vitae bonis et fortunae muneribus excultum.

PL 18, 328C

私の息子アウクセンティウスのために、親の義理〔religio〕、請う者の熱意、証人の誠を、私は自分で引き受けた。そこでこれほどの事の権威があなたのもとで何か重みを持つなら、どうか、人生のあらゆる善と運の賜物で磨かれた若者を、あなたの家族に迎え入れてほしい。

Epistolarum libri decem 9.7.2

2

Vadem me tibi in omnia spondeo quae solet parentum sollicitudo trutinare, licet noverim futuros generos moribus aestimari. Et tamen huic post ornamenta naturae, etiam census ad honestatem redundat. Possem copiosius loqui; sed non vult veritas verbis juvari.

PL 18, 328C

親の気遣いが量りにかけるのを常とするすべてのことについて、私はあなたに対し保証人として身を差し出すと誓う。もっとも、将来の婿は人柄で評価されると知ってはいるが。それでも彼には、生まれつきの飾りに加えて、財産までもが誉れとなってあふれている。もっと豊かに語ることもできるが、真実は言葉に助けられることを望まない。

Epistolarum libri decem 9.7.3

3

Quare si tibi videor non inanis assertor, perpende hominem de testimonio meo, et ei, quem pignoribus meis libenter annumero, dignare filiae tuae spondere conjugium.

PL 18, 328C

だから、私が空疎な保証人でないとあなたに思えるなら、私の証言によってこの人物を量り、私の愛する者たちのうちに喜んで数え入れる彼に、あなたの娘との婚姻を約すことをよしとしてほしい。

Epistolarum libri decem 9.7.4

4

Credas velim, cum vota processerint interventu meo, non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum, quam illum quem committo Vale.

PL 18, 328D

私の仲介で願いが進んだとき、請われたあなたは、私が託す彼に劣らず感謝を抱くことになると、信じてほしい。健やかであれ。