シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LIX 第IV巻 第LIX章

SYMMACHUS EUPRAXIO.

シュンマクスよりエウプラクシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 240A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 4.59.1

1

Sum quidem sermonis tui nimius flagitator. Silentii intervalla non arguo, sed suspicor aliquid amicitiae nostrae ex alloquii raritate decedere; qui sciam in pectoribus sedem esse religionis, levamen desiderii ex ore proficisci.

PL 18, 240A

私は実に、あなたの言葉をあまりにせがむ者だ。沈黙の間隔を責めているのではない。ただ、語りかけがまれになるにつれ、我々の友情から何かが失われるのではと思う。私は、友情の務め〔religio〕の座は胸にあるが、望みの慰めは口から来ると知っているのだから。

Epistolarum libri decem 4.59.2

2

Priores igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui, quam castigationem taciturnitatis habuerunt: et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem facias: nam tui animi de meo sumo judicium: siquidem nullus verior aestimator est alieni amoris, quam qui de suo sumit exemplum.

PL 18, 240A

だから、私の先の書簡は、沈黙を咎めるよりも、あなたの言葉への望みを抱いていた。それゆえ、あなたは私にあなたの愛の信を示そうと、骨を折る必要はない。私はあなたの心について、自分の心から判断を引き出すからだ。他人の愛を測る者として、自分の愛から範を引く者より真実な者はいないのだから。

Epistolarum libri decem 4.59.3

3

His ita positis, quia in re aperta piget esse prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam filium meum nuntio. Intelligis quid sibi hoc indicium velit. Quadrigarum curulium nobilitas praeparanda.

PL 18, 240A

こう述べたうえで、明白な事柄に長くなるのは気が進まないので、告げる。私の息子が、都の法務官職に指名された。この知らせが何を意図するかを、あなたは分かる。戦車用の四頭立ての名馬が、備えられねばならない。

Epistolarum libri decem 4.59.4

4

Ac pretium proxima abhinc aestate mittemus, sed jam necessitatem praecurrat electio: multum enim valet ejusmodi in rebus longior diligentia.

PL 18, 240B

代価は、今から次の夏に送るが、選択はすでに必要に先立って行われるように。この種の事柄では、長い心配りが大いに効くからである。

Epistolarum libri decem 4.59.5

5

Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te illustris fama quaesita, secundus ejusdem superet magistratus. Verus quinne et maximus laudis profectus est, quoties sequentibus priora vincuntur. Vale.

PL 18, 240B

だから備えよ。かつての私の息子の財務官職の壮麗さ──それにはあなたを通じて名高い評判がもたらされた──を、同じ人の第二の官職が超えるように。実に、後のものが先のものに勝つたびに、称賛の真の最大の進歩があるのだ〔底本は quinne。quin et では後の et と重なるので、quippe(実に)の意に解した〕。健やかであれ。