シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XXVI 第II巻 第XXVI章

SYMMACHUS FLAVIANO.

シュンマクスよりフラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 184D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 2.26.1

1

Baiarum solitudine vehementer offensus, Puteolis malui commorari. Juvat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc si adjutu Dei optata processerint, Capuam paramus excurrere, totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque urbibus deputamus.

PL 18, 184D

バイアエの寂しさにひどく気分を害し、プテオリに留まることを選んだ。この場所の健やかな住まいが我々の気に入るからである。その後、神の助けで望みが進めば、カプアへ足を延ばす用意をしており、十一月のこの月は全部、カンパニアの別々の場所と町に割り当てている。

Epistolarum libri decem 2.26.2

2

Haec est nostri summa propositi. Sed ut animus alacrior destinata promoveat, vestris alloquiis erigendus est: quandoquidem sanitatis vestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis.

PL 18, 184D

これが我々の計画の概要である。だが、心がいっそう活発に決めたことを進めるには、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕語らいによって励まされねばならない。あなたの健康と幸福の知らせより大事なものを、我々は何も思わないからである。だが、このことは、あなたの際立った義理〔religio〕から、自ずと行うだろう。

Epistolarum libri decem 2.26.3

3

Atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. Interea quod te, mi frater, affore polliceris, vehementer amplector.

PL 18, 184D

だから、自発の務めに、励ましの刺をあてる必要はない。そのあいだ、兄弟よ、あなたが来ると約束していることを、私は強く歓迎する。

Epistolarum libri decem 2.26.4

4

Atque utinam te domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi causa non sit citius patriam recurrendi, desiderio et amore remanentium. Vale.

PL 18, 185A

あなたの家の全員があなたに同行してくれればよいのだが。皆の到着が我々にいっそう満ちた喜びをもたらし、残る者たちへの思慕と愛のために、あなたが急いで祖国へ駆け戻る理由もなくなるように。健やかであれ。