シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XV 第IX巻 第XV章

SYMMACHUS GEMINIANO.

シュンマクスよりゲミニアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 330C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.15.1

1

Consuetudinem meam servo, et religiosa in amicos instituta custodio. Quare salutationis honore praefato, mutuum de te posco responsum: et, si memoria viget mandatorum meorum, ut securum me de apparatu praetoriae functionis facere digneris, exhortor.

PL 18, 330C

私は自分の習いを守り、友への義理に篤い定めを保っている。そこで挨拶の礼を先に述べたうえで、あなたからの返書を求め、また私の依頼の記憶が生きているなら、法務官職の務めの用意について私を安心させることをよしとするよう、促す。

Epistolarum libri decem 9.15.2

2

Crescit enim per dies singulos cura apud me, quoniam propinquat editio, et nihil de vestibus atque animalibus, quae olim sub aestimatione ac definitione tua per meos coemi debuerunt, miror exhibitum.

PL 18, 330C

日ごとに私の気がかりは増す。催しが近づき、衣装と動物について、かねてあなたの見積もりと定めのもとに私の者たちが買い集めるはずだったのに、何も届けられていないのを不審に思うからである。

Epistolarum libri decem 9.15.3

3

Et quoniam sollicitor tarditatis, notarium meum misi, qui tuis praeceptis et monitis obsecutus devehenda cuncta suscipiat, actoresque nostros ad pretia quae statueris, solvenda impellat, ne pecuniarum videantur inopia hactenus tuum declinasse conspectum.

PL 18, 330C

遅れが気がかりなので、私の書記を送った。彼はあなたの指示と助言に従い、運ぶべきものすべてを受け取り、我々の代理人たちに、あなたが定める値を支払うよう促す。金銭の不足のために、これまであなたの目を避けていたように見えないようにである。

Epistolarum libri decem 9.15.4

4

Tandem igitur partes religionis exsequere, ut exemplo diligentiae tuae in officiorum vicissitudinem provocemur. Vale.

PL 18, 330D

だからついに義理〔religio〕の役目を果たしてほしい。あなたの心配りの手本によって、我々も務めの応酬へと促されるように。健やかであれ。