Epistolarum libri decem 1.46.1
Potui facere scripta compendii, cum tibi germanus meus verbis suis uberius satisfacturus videretur, quam ego meis litteris. Sed in majore lucro officia honesta, quam otia multa ponenda sunt.
PL 18, 163D私は書くものを簡略にすることもできた。私の兄弟が、自らの言葉によって、私の書簡よりも豊かにあなたを満足させるだろうと見えたからである。だが、より大きな利益の中に置くべきは、多くの閑暇ではなく、立派な務めである。
Epistolarum libri decem 1.46.2
Ergo neque tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto; neque omnia mandata sunt litteris, ut illi aliquid ad narrandum relinquatur. Accipe tamen rerum capita, et summas negotiorum, quibus frater admonitus, quaesita latius exsequatur.
PL 18, 163Dだから、黙っている必要もない、友情の名誉が私の功として帰されるために。また、すべてを書簡に託したわけでもない、彼に語るべきことが残るために。ただし、事柄の要点と事の大筋は受け取れ。それによって兄弟が促され、尋ねられた事をいっそう詳しく果たすだろう。
Epistolarum libri decem 1.46.3
Convenit inter sacerdotes, ut in custodiam civium publico obsequio traderemus curam deorum. Benignitas enim superioris, nisi cultu teneatur, amittitur. Ergo multo tanto ornatior, quam solebat, coelestis factus est honor.
PL 18, 164A祭司たちのあいだで合意した、我々が市民の守りのために、公の奉仕をもって、神々への配慮を委ねる〔traderemus の係りは定かでない。神々の祭祀を公の奉仕として行うことにした、の意と取った〕ことを。実際、上位の存在の好意は、祭祀で保たれなければ失われる。それゆえ、天上の栄誉は、以前よりはるかに飾られたものとなった。
Epistolarum libri decem 1.46.4
Exspectare mihi videris omnia, quae supersunt. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi quod velis, opera legata est. Edictum principum, nisi jam notum est, idem tibi assertor expediet.
PL 18, 164Aあなたは、残りのことをすべて待っているようだ。私のティティアヌスが知らせる役を務めるだろう。彼には、あなたの望むことを寛大に語る務めが託されている。君主たちの勅令も、まだ知られていなければ、同じ者が保証人として、あなたに明らかにするだろう。
Epistolarum libri decem 1.46.5
Statuas etiam recepistis iisdem pene populi acclamationibus, quibus amiseratis. Rides? et libet rideas affatim: plura desino, ne qui strictim meliora detexui, in minoribus videar immorari. Vale.
PL 18, 164Aあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は像も受け取った、失ったときとほとんど同じ民の喝采のうちに。笑うのか。いくらでも笑ってよい。これ以上は語らない。私は簡潔によりよい事を明かしたのに、小さな事に留まっているように見えないために。健やかであれ。