Epistolarum libri decem 2.4.1
Volo quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud, quod scire postules?
PL 18, 179Aあなたには休んで、心配事から離れ、ゆったりしていてほしい。誠実なアントニウスが私に知らせたところでは、アフリカ使節の計画は凍りついたという。報せの信憑性には、友人たちの最近の書簡がこの件について同じことを伝えたことが加わる。ほかに知りたいことがあるだろうか。
Epistolarum libri decem 2.4.2
Imo vero, ut mea fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore, Formianum littus accessi.
PL 18, 179Bいや、私の考えでは、これこそまず第一にあなたに知らせるべきだった。クマエの地所から船を出し、空がほとんど白む頃、風の恩恵よりも漕ぎ手の大きな働きによって、フォルミアエの岸に着いた。
Epistolarum libri decem 2.4.3
Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.
PL 18, 179Bすでに日は正午を過ぎていた。小さい船に乗った友人たちの航海はもっと遅かった。風に阻まれたのか、船子の怠慢か、定かでない。この事情がさしあたり、書くべきことを示した。頻繁な書簡で、あなたから同様の務めへの心遣いを受けるに値するよう努めよう。健やかであれ。