Epistolarum libri decem 9.43.1
Religiosa potius quam invidiosa quaestio est, quae fidem pactorum repetit. Nolo igitur existimes, culpabiliter ad me esse perlatum, quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas.
PL 18, 337B約束の信義を求める問いは、反感を呼ぶものというより、信義にかなうものである。だから、あなたの娘の約定された婚礼を、私の最も親しい友ヘルクリウスとのあいだで、ためらいのうちに引き延ばしていることが、咎めるべき仕方で私に伝えられたとは思わないでほしい。
Epistolarum libri decem 9.43.2
Sed caeteris, quos matrimonii de te impetrati vel adjutores scit fuisse, vel testes, me quoque voluit admovere, ut suspensa diu vota novi hortatoris impulsus acceleret.
PL 18, 337Bただ、あなたから得た婚姻の助力者、または証人であったと彼が知っている他の人々にも、私をも加えることを、彼は望んだ。長く保留されている願いを、新たな勧め手の促しが早めるようにである。
Epistolarum libri decem 9.43.3
Maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum, nec senatoriam fidem voluntatis mutatio devenustet. Prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adjectio: cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intentata debueris.
PL 18, 337Cそれゆえ、お願いする、約束の確かさを保ち、心変わりが元老院議員の信義を損なうことのないようにしてほしい。結ばれた約定に、彼のための私の願いの添えも役立つとよい。彼に、取り決めたことを拒むなら、侮辱なしには済むまい。あなたは、求められもしないことさえ、我々には進んで差し出すべきなのだから。
Epistolarum libri decem 9.43.4
Certe ea viri modestia, ea in foro Romano dignitas est, ut quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. Uberes laudes ejus, et vitae honestamenta prosequerer, si bonum aliquem videreris admittere.
PL 18, 337C確かに、この人の慎みと、ローマの広場における威信は、あなたが彼に好意を与えた分だけ、婿からあなたが誉れを得るほどのものである。もしあなたが、どこかの〔よく知らない〕善き人を受け入れるように見えるのなら、私は彼の豊かな称賛と生き方の飾りを述べ尽くすだろう。
Epistolarum libri decem 9.43.5
At cum tibi ejus bona esse comperta evidenter astruat dudum recepta conditio; non debeo ejus protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat jam probatum. Vale.
PL 18, 337Cだが、彼の美点があなたにすでに明らかに知られていることは、とうに受け入れた縁組の条件が明白に示している。結ばれた約定の保証が、彼をあなたにすでに確かめられた者として示しているのだから、私は彼の称賛を引き延ばすべきではない。健やかであれ。