シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXVIII 第X巻 第XXVIII章

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.

いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 365A · 9 sectiones

Epistolarum libri decem 10.28.1

1

Omnium beneficiorum, quae tribuit potior fortuna subjectis, certa sunt tempora, DD. imperatores. Solae leges, quae in bonum commune procedunt, nunquam patiuntur occasum.

PL 18, 365A

優位の運命が臣下に与えるあらゆる恩恵には、定まった時期がある、主なる皇帝たちよ。ただ、共通の善のために出される法だけは、決して没することがない。

Epistolarum libri decem 10.28.2

2

Agit divinis sanctionibus vestris gratias ordo reverendus, etiam nomine posterorum, quibus resp. emendata tradetur.

PL 18, 365A

尊ぶべき身分は、諸君の神聖な裁定に感謝を述べる。矯正された国家が引き渡されるであろう、後世の者たちの名においてもである。

Epistolarum libri decem 10.28.3

3

Nam cum foeda jactatio senatorias functiones gravibus impendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem veterem reddidistis: ne aut impares facultate collegas tenuis decoloraret editio, aut per verecundiam viribus majora conatos effusio inconsulta demergeret.

PL 18, 365B

実に、醜い見栄が元老院議員の務めを重い出費で押し潰していたとき、諸君は我々の風習と出費に、旧き健全さを返した。資力の劣る同僚を、貧弱な催しが色あせさせることのないように、また、体面のために力に余ることを試みた者を、無分別な浪費が沈めることのないようにである。

Epistolarum libri decem 10.28.4

4

Ejusdem praeterea rationis salubritate, vetus dicendarum sententiarum forma reparata est: ne summum cuique decernendi locum, non ratio munerum, sed bonorum fortuna praestaret: atque id assensio caeterorum vel invita sequeretur, quod ante omnes felicior censuisset.

PL 18, 365B

さらに、同じ理にかなった健全さによって、意見を述べる旧い形式が回復された。各人に決議の最上の席を与えるのが、務めの勘定ではなく財産の運であることのないように、また、他の誰より先に、より恵まれた者が表決したことに、ほかの者たちの賛同が、たとえ意に反しても従うことのないようにである。

Epistolarum libri decem 10.28.5

5

Credimus igitur his remotis, ad regnum suum rediisse virtutes. In editionibus parcimonia, in senatu ordo retinebitur: nec se ostentabit opulentia, semper bonis infirma temporibus.

PL 18, 365B

それゆえ、これらが除かれて、諸徳はその王国に帰ったと我々は信じる。催しには節約が、元老院には秩序が保たれ、豊かさは自らを誇示しないだろう。豊かさは善き時代にはつねに弱いものである。

Epistolarum libri decem 10.28.6

6

Superest ut ea quae serenitas vestra patribus deliberanda legavit, cognito senatusconsulto, lex Augusta confirmet.

PL 18, 365C

残るのは、諸君の晴朗さが議員たちの審議に委ねたことを、元老院決議が知られたのち、皇帝の法が確定することである。

Epistolarum libri decem 10.28.7

7

Nullo enim dissentiente quis modus censitum, semel aut saepius, quae fungendis mediocritas editionibus applicetur, quae gladiatorio muneri, et quae scenicis ludis sumptuum temperamenta conveniant: quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri.

PL 18, 365C

実に、誰も異を唱えずに〔次のことが定められた〕。財産評価に応じた負担の限度はどれほどか、それは一度か、より度々か。催しを務めるにあたってどんな中庸を当てるか、剣闘の催しと舞台の競技にはどんな出費の節制がふさわしいか。居合わせる者の出費はどれほどの自由に値し、欠席者の頑なさはどれほどの損害を被るべきか〔主文の動詞を欠くので、冒頭のとおり補った。censitum の形も定かでない〕。

Epistolarum libri decem 10.28.8

8

Haec aeternitas vestra venerabilis, cum senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperavit, ut placita cunctis immortali lege solidentur. Jussis paruimus.

PL 18, 365C

これらを元老院が定めるよう委ねたとき、尊ぶべき諸君の永遠性は、ただちに自分に上申せよと命じた。皆の賛同した決議が不滅の法によって固められるようにである。我々は命令に従った。

Epistolarum libri decem 10.28.9

9

Exspectemus oraculum, quo salutariter, ut vestro numini familiare est, Patrum decreta firmetis: adjecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec vel illa corruperit, quae consilio coelesti pro ordinis dignitate sanxistis.

PL 18, 365C

勅語を待とう。諸君の神威にとって常のとおり、それによって元老院議員たちの決議を、救いをもたらす形で確定してほしい。諸君が天の計らいにより、身分の品位のために定めたこれやあれを、もしいつか何らかの不正な働きかけが損なうなら、との脅しも添えてである。