Epistolarum libri decem 10.69.1
Certa officia sunt omnium potestatum. Praefecturae urbanae proprium negotium est senatorum jura tutari, D. imperator. Quare partium mearum conventus necessitate, allegationibus clarissimorum virorum justa poscentium desse non potui.
PL 18, 396Bあらゆる権能には、定まった務めがある。首都長官職に固有の仕事は、元老院議員たちの権利を守ることである、主なる皇帝よ。それゆえ私は、自分の役割の必要に迫られて、正当なことを求めるいとも高名な人々の申し立てを、見捨てることができなかった。
Epistolarum libri decem 10.69.2
A quibus pleraque servitia palatinus Eusebius jussus eruere, ut bonorum Catuli clarissimae memoriae viri quaestio judicat onibus sacrisque responsis consummata repetatur, querimonias optimatum, qui dudum partis fruuntur, exscivit.
PL 18, 396C彼らから多数の奴隷を取り上げるよう命じられた宮廷の者エウセビウスは、故いとも高名な人カトゥルスの財産について、審問と判決〔底本は judicat onibus。judicationibus と読む〕と聖なる勅答によって完結した件が、再び取り上げられるようにしようとして、すでに分け前を享受している有力者たちの訴えを引き起こした〔exscivit は excivit の綴りと取った〕。
Epistolarum libri decem 10.69.3
Ventum est igitur ad leges, exsecutore cupiente, quem contradictio repellebat: implorataeque vestri numinis sanctiones, quae senatorum controversias transferre ab urbano foro ad peregrina vetuerunt.
PL 18, 396Cそこで法に訴える事態となった。執行者は望んでいたが、反対の抗弁が彼を退けたのである。そして、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の制定が呼び求められた。それは、元老院議員たちの争いを、都の法廷から外の法廷へ移すことを禁じたものである。
Epistolarum libri decem 10.69.4
Sed cum asserem in non eamdem praerogativam esse servorum, quibus supplicantibus certum perennitas vestra detulit cognitorem, responsum est quod fortunas clarissimarum personarum precatio subtilis incesserit.
PL 18, 396Cしかし私が、奴隷たちは〔元老院議員と〕同じ特権に立たず、彼らが請願したので、あなたの永続性は定まった審理者を与えたのだと主張したところ、巧妙な請願がいとも高名な人々の財産を侵したのだ、という答えが返ってきた〔responsum est の答え手は書かれていない。相手方の答えと取った〕。
Epistolarum libri decem 10.69.5
Inter haec, cum Donatus assisteret, caeteris peccatoribus sacro junctus oraculo, quaesivi, uti mos est, eodemne nomine alius subderetur, quae hominem conditio haberet, et an ipse de Catuli judicio supplica set.
PL 18, 396Cその間に、他の違反者たちとともに聖なる勅語で結び付けられたドナトゥスが立っていたので、私は慣例どおり、同じ名の別の者がすり替えられていないか、その者はどのような身分か、彼自身がカトゥルスの判決について請願したかどうかを尋ねた〔supplica set は supplicasset の綴りの崩れ〕。
Epistolarum libri decem 10.69.6
Tunc ille Hilariani clarissimi viri servum professus, ab illarum precum conscientia, quas dicitur obtulisse cum caeteris, alienum se constanter asseruit. Atque ita visa est supplicationis fides etiam de auctore nutare.
PL 18, 396Dそのとき彼は、いとも高名なヒラリアヌスの奴隷であると述べ、他の者たちとともに提出したと言われるあの請願については関知しないと、はっきり主張した。こうして請願の信用は、その発起人についてさえぐらつくように見えた。
Epistolarum libri decem 10.69.7
Adjecta est alia plena juris atque rationis; quod post crebras cognitiones et rescripta ad relationem numerosa, poenam legis inciderint qui denuo contra vetitum supplicarunt.
PL 18, 396Dもう一つの理由が加えられた。法と理に満ちたものである。たび重なる審理と、上申に対する数多くの勅答ののちに、禁令に反して再び請願した者たちは、法の刑罰に陥ったのである。
Epistolarum libri decem 10.69.8
Exstant quippe sententiae, quas cum provocatio tentasset inhibere, consultus relatione divus genitor clementiae vestrae finem posuit quaestioni.
PL 18, 396D実際、判決が存在する。上訴がそれを阻もうとしたとき、上申によって相談を受けたあなたの寛容の神なる父〔genitor clementiae vestrae。あなた(皇帝)の父を言う〕が、この争いに終止符を打ったのである。
Epistolarum libri decem 10.69.9
Cui victoriae fiscus accessit, emolumentum bonorum Catuli clarissimae memoriae viri, ut assertum est, pro certa parte sortitus.
PL 18, 396Dこの勝訴には帝室金庫も加わった。伝えられるところでは、故いとも高名な人カトゥルスの財産の利益を、一定の割合で受けたのである。
Epistolarum libri decem 10.69.10
Cum igitur senatorum allegatio rescriptis ac legibus niteretur, maluerunt causam suam vestrae per me aperire justitiae, quam legitimo vindicare judicio, securi decretorum quae et necessitate juris, et divi patris veneratione servabitis.
PL 18, 397Aそこで、元老院議員たちの申し立ては勅答と法に拠っていたのに、彼らは自分たちの件を、合法の裁判で主張するよりも、私を通して、あなたの正義に開くほうを選んだ。法の必要と神なる父への敬意の両方から、あなたが守るであろう決定に、安んじてである。
Epistolarum libri decem 10.69.11
Itaque servos bona fiducia tradiderunt, quos in praejudicium absentium, post consummationem negotii, aequitas temporum, quantum praesumimus, non patietur audiri.
PL 18, 397Aそこで彼らは、信頼をもって奴隷たちを引き渡した。事の完了後に、不在の者たちに不利な予断となるかたちでその奴隷たちが聴かれることを、時代の公平さは、我々が予想するかぎり、許さないだろう。