Epistolarum libri decem 2.57.1
Diu domo abesse decreveram, jucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano Arabianae exigebam. Sed quia Fors versat humana, nec semper ex voto destinata succedunt: Praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant.
PL 18, 192D長く家を空けようと決めており、アラビアナの郊外で親しい者たちと楽しい閑暇を過ごしていた。だが偶運〔Fors〕が人の事を転がし、定めたことがつねに望みどおり進むわけではない。長官の書簡が、良い望みと不安を混ぜながら、私の閑暇を破った。
Epistolarum libri decem 2.57.2
Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt. Non differo exspectationem tuam. Collegarum tractatu senatum commoveri, sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicavit. Nihil publicatum, nihil lectum est.
PL 18, 193Aとりわけ私の出席を、曖昧なやり方で求めてきた。あなたの期待を延ばさない。同僚たちの審議で元老院が動かされていること、また献上がなされるはずであることを、いっそう内密の書面が告げた。何も公にされず、何も読み上げられなかった。
Epistolarum libri decem 2.57.3
Quantitas postulatae rei excessit opulentiam recognitam. Vastum silentium cunctis stupor subitus imperavit.
PL 18, 193A求められたものの量は、すでに調べた富を超えた。突然の驚愕が、全員に深い沈黙を命じた。
Epistolarum libri decem 2.57.4
Quo longius prodeunte placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes: quamvis ipse dixerim, Romae, aut in proximis positos, vel evocari debere, vel consuli, reliquorum nomine, de oblatione futura, ut statutis ordinis polliceantur assensum.
PL 18, 193Aこれがさらに進むにつれ、欠席者を除外しないよう、別の時に審議を延ばすことに決まった。もっとも私自身は、ローマかその近傍にいる者は、呼び出されるか、残りの者の名で将来の献上について問われ、身分〔元老院〕の定めに同意を約束するよう求めるべきだと述べた。
Epistolarum libri decem 2.57.5
Habes omnem rem, de qua quid sentiam satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse, ad solatium proficit. Vale.
PL 18, 193A事はすべて伝えた。それについて私がどう考えるか、あなたは十分知っている。あなたにとっても事は共通でありながら、遠く離れていることは慰めに資する。健やかであれ。