Epistolarum libri decem 7.116.1
Scis pro insita tibi humanitate, quid parvulis, et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur.
PL 18, 309Cあなたは、あなたに備わった人情から、幼い子らや、親の後ろ盾を失った者たちに、どれだけの好意と慈しみが負われるかを知っている。
Epistolarum libri decem 7.116.2
Merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro illustris memoriae viri Severi filiis: qui nisi bonorum judicum juventur auxilio, praedae atque injuriae subjacebunt.
PL 18, 309C名高き記憶の人セウェルスの子らのために、私があなたのもとで長い書簡の遠回りを用いる必要はない、と思う。この子らは、善き裁判官たちの助けで支えられなければ、略奪と不当な扱いにさらされるだろう。
Epistolarum libri decem 7.116.3
Quidquid eorum poscit utilitas, favor tuus non gravetur impendere: ut publico saltim defendantur adjutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur. Vale.
PL 18, 309D彼らの益が求めることは何であれ、あなたの好意が施すことを厭わないでほしい。身内の支えに見捨てられた者たちが、せめて公の助けによって守られるようにである。健やかであれ。