Epistolarum libri decem 9.1.1
Si amicitiae veteris memoria perseverat, nec ulla oblivione tenuata est, credo quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi: multum relaturus gratiae, si officio meo vicissitudo respondeat.
PL 18, 327A昔からの友情の記憶が続き、いかなる忘却にも薄れていないなら、私の書簡を喜んで受け取るものと思う。私は互いの愛への信頼からこれを送った。私の務めに返礼が応えるなら、大きな感謝を返すだろう。
Epistolarum libri decem 9.1.2
Nunc te pro amico meo Benedicto oratum volo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa privavit: ut innocenti fautor arrideas, nec eum publicae felicitatis, quae ad universos pari ratione manavit, solum exsortem esse patiaris.
PL 18, 327B今、私の友人ベネディクトゥスのために、あなたに願いたい。彼からは、咎によってよりも運によって、軍務の位階と名誉が奪われた。無実の者に好意ある後援者として微笑み、万人に等しい理で及んだ公の幸福から、彼ひとりが取り分を得られないという事態を許さないでほしい。
Epistolarum libri decem 9.1.3
Interest enim serenissimorum temporum gloriae, ut sicuti omnibus in hac vita positis ac locatis, communis est coeli spiritus, lux diei; ita clementiam maximi principis nostri sentiant vota et facta cunctorum. Vale.
PL 18, 327B実に、いと晴朗な時代の栄光にとっては、この世に置かれ配されたすべての者に天の息と昼の光が共通であるように、我々のいとも偉大な君主の寛容を、万人の願いと行いが感じることが肝要なのである。健やかであれ。