Epistolarum libri decem 6.77.1
Anteveni inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo attentatus, adverterem. Et quamvis ultro scripserim doloris mei adversa tenuari: abolendae tamen sollicitudinis causa (quae apud amantes semper incredula est) nunc quoque nuntio, si dictum nullus fortunae livor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire.
PL 18, 285A問われる前に先んじた。私が病にかかったと聞いて、諸君が気づかっているにちがいないと気づいたからである。痛みの悪い面は薄らいでいると、自ら書いたけれども、気づかい――愛する者のあいだではつねに信じられない――を消すために、いまも告げる。運命の妬みがこの言葉に魔を差さなければ、健康は私と和解して戻りつつある。
Epistolarum libri decem 6.77.2
Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas littoralis. Nam ut ex longa maris jactatione stabilis gressus sero reparatur: sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat voluptati.
PL 18, 285Aだが、海辺の心地よさは、まだ私の感覚に届かない。長い海の揺れのあとに、安定した足取りが遅れて戻るように、これほどの病が去って喜びに場を譲るには、時間が要るのである。
Epistolarum libri decem 6.77.3
Ergo neque Formianae orae, neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur, moxque ad laetitiam vestri animi stylo meo communicata pervenient. Vale.
PL 18, 285Bしたがって、フォルミアエの海岸にも、私の建築にも、いまはいかなる楽しみも感じていない。だが、これらはみな、望むらくは、健康の回復とともに戻り、やがて私の筆で諸君の心の喜びに伝わるであろう。健やかであれ。