シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XIII 第II巻 第XIII章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 181C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 2.13.1

1

Cum civiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii styli honore percurrerem (magis enim contigisse me omnia, quam satis fecisse singulis fateor), etiam leges ejus bonis pacis admiscui; quas ut noveram priscis ademisse admirationem, ita reservasse novis parem gloriam non putabam.

PL 18, 181C

我々の主テオドシウスの文民としての功績と軍事上の功績を、文体の栄誉をもってたどっていたとき(実のところ、個々の事柄を十分に果たしたと言うより、すべてに触れえたと認める)、その法をも平和の善に加えた。それらの法が古人から驚嘆を奪ったことは知っていたが、後に来る者たち〔の法〕にも同等の栄光を取っておくとは、私は思っていなかった。

Epistolarum libri decem 2.13.2

2

Verum haec recens sanctio de fideicommissis, et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis, tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi, quam subditis modum ponere.

PL 18, 181C

だが、信託遺贈と遺言補足書の利得を最善の君主が永久に退けたこの新しい制定は、その輝きにおいて先の諸法の光を超えている。他人に限度を置くより、自ら統べる者が自分に限度を置くほうが、それだけ尊いからである。

Epistolarum libri decem 2.13.3

3

Atque utinam privata avaritia mentem latoris intelligat, et mores de legibus trahat! Neque enim latet, quid sponte caeteros velit facere, qui suscepta compendia primus exhorruit.

PL 18, 181C

私人の貪欲が、この立法者の心を悟り、法から習いを引き出してくれればよいのだが。進んで他の者たちに何をさせたいかは明らかである。受けるはずだった利得を最初に恐れて退けたのが彼自身だからである。

Epistolarum libri decem 2.13.4

4

Ego certe vereor, ne improborum sitis ad rem existimet pertinere quaestum caducum; fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege, neque pudore cohibentur.

PL 18, 181D

私はたしかに、不正な者たちの渇きが、失効した利得〔quaestum caducum〕もなお事に関わると考えはしないかと恐れる。法も恥も抑えない者たちにのみ偽りの機会が戻るなら、無辜の者たちの訴えはいっそう悪くなろう。〔existimet の主語は improborum sitis と取った〕

Epistolarum libri decem 2.13.5

5

Ergo quia dominorum conditio restrictior est, privatis cupiditatibus medicina juris occurrat. Frigent jamdiu apud homines criminosos vetera decreta, quorum vigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus severitatis addendum est, quantum flagitia creverint.

PL 18, 181D

それゆえ、主たる者たち〔dominorum〕の立場がいっそう厳しく縛られているのだから、私人の欲望には法の薬が立ち向かうべきである。罪過ある人々のもとでは古い決定は久しく冷えており、その力は立法者たちとともに死んだ。悪事が増しただけ、法に改めて厳しさを加えねばならない。

Epistolarum libri decem 2.13.6

6

Alioquin, si majoris partis deseritur emendatio; frustra se asperis sanctionibus solus imperator astrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.

PL 18, 181D

さもなければ、多数の側で矯正が捨て置かれるなら、常に善良で、品行の正しかった皇帝が、ただ一人、厳しい制定で自らを縛ったのは、むなしい。健やかであれ。