シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber V, Caput LXXVIII 第V巻 第LXXVIII章

SYMMACHUS HELPIDIO.

シュンマクスよりヘルピディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 262B · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 5.78.1

1

Quaeris ut valeam, vel quid rerum geram. Respondeo percontationi tuae ex amore venienti. Agri quiete delector. Haec mihi aeris praestabit salubritatem, et pabulum lectionis. Saepe oculos pasco culturis, quas hyberna exercet operatio.

PL 18, 262B

あなたは、私が健やかか、何をしているかを尋ねる。愛から来るあなたの問いに答える。私は田野の静けさを楽しんでいる。それが空気の健全さと読書の糧を私に与える。冬の営みが忙しくさせる耕作に、しばしば目を養っている。

Epistolarum libri decem 5.78.2

2

Tibi et secundare valetudinem, et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. Silentii vero mei non est justa causatio.

PL 18, 262B

あなたの健康が順調であること、また我々の友情の記憶が残っていることを、心から祝う。私の沈黙を咎める正当な理由は無い〔causatio は「言い訳」とも「咎め」とも取れる。次の文の enim に合わせて「咎め」と取った〕。

Epistolarum libri decem 5.78.3

3

Nihil enim quod scriberem suppetebat: simulque occupato tibi auditione causarum verebar obstrepere, ne multis negotiis onus adderet loquacitas otiosi. Vale.

PL 18, 262C

書くべきことが何もなかったからである。同時に、訴訟の審理に忙しいあなたを、騒がせることをためらった。閑な者のおしゃべりが、多くの用件に重荷を加えないように。健やかであれ。