Epistolarum libri decem 2.36.1
Ergo adeo complacitum est communi parenti, ut te longius, quam vellem, necesse sit detineri? An tibi urbanorum tanta vitatio est, ut exspectationem meam pia causatione frustreris?
PL 18, 187Dそれでは、共通の親には、あなたが私の望むより長く引き止められねばならないほど、それが気に入ったのか。それとも、あなたにとって都会の人々を避ける気持ちはそれほど強く、情に厚い口実で私の期待を欺くのか。
Epistolarum libri decem 2.36.2
Et revera mihi hic agitur, aut dicitur, quod bonus animus, et sincera natura possit amplecti. Sed utcunque ista sunt, si Romae ageres, aditu inter nos mutuo fortasse mitescerent. Nunc graviores rerum omnium offensiones, ut pote solus, experior.
PL 18, 188A実のところ、ここで行われ、語られていることで、善き心と誠実な本性が受け入れうるものはある〔反語とも読める(善き心と誠実な本性が受け入れうることが、ここで何か行われ、語られているか)。続く mitescerent から、ここでの事柄は好ましくないものと読める〕。だがそれらは、あなたがローマにいたなら、互いの往来によって、おそらく和らいだことだろう。今は一人でいるので、あらゆる事柄のより重い不快を私は味わっている。
Epistolarum libri decem 2.36.3
Exempli causa unum accipe, de quo reliqua conjectes. Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites.
PL 18, 188A例として一つ取れ、そこから残りを推し量れ。我々のプラエテクスタトゥスに、ウェスタの聖務の神官であるおとめたちが、彫像の記念を捧げようと定めている〔virgines sacri Vestalis antistites の係りは、おとめたち=神官と取った〕。
Epistolarum libri decem 2.36.4
Consulti pontifices, priusquam reverentiam sublimis sacerdotii, aut longae aetatis usum, vel conditionem temporis praesentis expenderent; absque paucis, qui me secuti sunt, ut ejus officium statuerent, annuerunt.
PL 18, 188A神祇官たちは諮問を受けると、高い祭司職への敬意も、長い年月の慣わしも、現在の時勢の状況も量らぬうちに、私に従った少数を除いて、〔おとめたちが〕彼への奉仕〔officium〕を定めることに同意した〔ut ejus officium statuerent は annuerunt に係ると取った。ejus はプラエテクスタトゥスを指すと解した〕。
Epistolarum libri decem 2.36.5
Ego, qui adverterem, neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more fieri, quod Numa auctor, Metellus conservator religionum, omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt: haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent, inusitatum censentibus.
PL 18, 188A私は、このような奉仕を男に捧げることは、おとめたちの品位に合わず、創始者ヌマも、祭儀の保存者メテッルスも、歴代の大神祇官たちも、かつて受けたことのないこのことは、慣わしにも沿わないと気づいていた。それでも、これを黙った。祭儀に敵対する者たちに知らされて、これが害を生まないためである〔inusitatum censentibus の係りは定かでない。異例を決議する者たち(神祇官たち)を言うと取った〕。
Epistolarum libri decem 2.36.6
Exemplum modo vitandum esse rescripsi, ne res justo orta principio, brevi ad indignos, per ambitum deveniret. Ne longum loquar, ipsa verba ad te misi bonis probata, sed numero fortasse vincenda; licet in decretis pontificum non sit eadem forma, quae curiae est.
PL 18, 188Bただ、その前例は避けるべきだと返書した。正しい始まりから生じた事が、やがて野心によって不相応な者たちに及ぶことのないためである。長くならぬよう、善き人々に是認され、おそらく数では負けるだろう言葉そのものを、あなたに送った。神祇官たちの決議には、元老院議場と同じ形式はないのだが。
Epistolarum libri decem 2.36.7
Sed hoc quoque parvi faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoveret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem vitae cursum faciant participata solatia. Vale.
PL 18, 188Bだが無知は、これをも軽んじるだろう。あなたがいれば、二人の健全さが大いに事を進めただろうに。だから共通の親が病の不確かさから抜け出したらすぐに、私に戻れ。分かち合う慰めが、我々の生の歩みをいっそう穏やかにするように。健やかであれ。