シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LXIV 第II巻 第LXIV章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 194C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 2.64.1

1

Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus. Sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat.

PL 18, 194C

確かに、執政官職の準備は、願わしく幸いな務めで私を忙しくしている。だが、あなたの書簡がしばしば示すとおり、私のためのあなたの気遣いのほうが重い。

Epistolarum libri decem 2.64.2

2

Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit, accelerem; et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas. Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiparem?

PL 18, 194C

あなたは励まし、戒め、迫って、最も重要な官職の務めが求めることを何であれ急がせる。そして私の勤勉を督促する者でありながら、なおすべてを自分の心配事として引き受ける。あなたのために、同等の務めに迫られて、その思いに匹敵する、望んだ日が来るだろうか。

Epistolarum libri decem 2.64.3

3

Spero actutum florente republ. et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu, virtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistolarum stimulos non requiram, nec exspectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.

PL 18, 194C

ほどなく、国家が栄え、我々の主テオドシウスの君主の座が永久に伸びゆくなかで、あなたの徳が束桿〔執政官の標〕によって報われると、私は望む。そのときは、書簡の催促を求めず、思い出させる者を待つこともないだろう。兄弟のために為すべきことは何であれ、自ら進んで引き受けるすべを、あなたから学んだのだから。健やかであれ。