Epistolarum libri decem 5.50.1
Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo, non illius modo nomine quem tuendum summatis viri cura suscepit, sed meo maxime, cujus testimonium judicii instar habuisti.
PL 18, 254D私の親しいアウレリウスが、あなたを敬う者たちの中に数えられたことを喜ぶ。最高位の人〔あなた〕の配慮が守ることを引き受けた彼のためだけでなく、とりわけ私のためにである。あなたは私の証言を、判決のようにみなしたのだから。
Epistolarum libri decem 5.50.2
Accessit huic muneri auctior ex litteris tui gratia (quanquam est in illis, quod amantem possit offendere, brevi enim erant transcursu) quae cum mihi voluptatem afferant, negant satietatem.
PL 18, 254Dこの贈り物には、あなたの書状から、さらに大きな喜びが加わった。(もっとも、その書状には愛する者を傷つけうる点がある。ごく短く走り抜けるものだったからである。)それらは私に楽しみをもたらしながら、飽きることを拒む。
Epistolarum libri decem 5.50.3
Et haec est natura bonarum rerum ut illis frui prolixius velis, nec quidquam durius sumas quam orationis placitae citum transitum. Adde igitur epistolis tuis copiam, vel, si potes, detrahe suavitatem.
PL 18, 254Dそして、これが善きものの本性である。それをもっと長く味わいたいと思い、快い言葉があっという間に過ぎ去るほど、つらいことはない。だから、書状の分量を増やせ。それができなければ、せめて甘さを減らせ。
Epistolarum libri decem 5.50.4
Nisi ita feceris, laesus rependam fastidio tuo verba, quae soleo, et paginas longiores. Vale.
PL 18, 254Dそうしないなら、私は傷ついて、あなたの気難しさに、いつもの言葉と、もっと長い書状とを返すであろう。健やかであれ。