シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XXXIV 第I巻 第XXXIV章

SYMMACHUS AUSONIO.

シュンマクスよりアウソニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 160B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.34.1

1

Plenum laboris negotium gero, qui compellare toties tacitum persevero. Contra nisi instare pergo, atque exsculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio.

PL 18, 160B

労苦に満ちた務めを私は果たしている。黙している相手に、これほど何度も呼びかけ続けているからである。反対に、迫り続けてあなたから手紙の一端を絞り出さなければ、忘却が募る。

Epistolarum libri decem 1.34.2

2

Sive igitur hoc officium meum sedulum judicas, seu molestum; stat sententia, honorem suum celebrem praestare colloquiis: adeo mihi veteris in te amoris nulla discessio est. Et merito: nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene.

PL 18, 160B

したがって、あなたがこの私の務めを勤勉と判じようと煩わしいと判じようと、決意は定まっている。友としての敬意を、語らいによって盛んに保つのである〔底本は honorem suum celebrem praestare colloquiis。『敬意を、語らいにおいて盛んに保つ』と取った〕。それほどに、あなたに対する古い愛から、私は少しも離れていない。当然である。友情に私の労をこれほどよく費やした所は、他にない。

Epistolarum libri decem 1.34.3

3

Propterea silentium tuum conqueror. Facit enim tenerior affectio, ut sit querela proclivior. Mollis est animus diligentis; et ad omnem sensum doloris argutus. Si negligentius tractes, cito marcet, ut rosa: si durius teneas, livet ut lilia.

PL 18, 160B

それゆえ、あなたの沈黙を嘆く。より優しい愛情は、嘆きを起こりやすくするからである。愛する者の心は柔らかく、痛みのあらゆる感覚に鋭い。あまり無造作に扱えば、バラのようにすぐ萎み、あまり強く握れば、ユリのように黒ずむ。

Epistolarum libri decem 1.34.4

4

Legisse memini, vultu etiam saepe laedi pietatem. Quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? Tecum haec pensius aestimabis. Mihi religio fuit, tegere, quae dolebant.

PL 18, 160B

読んだ覚えがある、顔つきによってすら、しばしば情愛が傷つけられると。あれほど厳格な判定者であれば、続く沈黙と、書く務めを装って避けることについて、何と判じたであろうか〔ille … arbiter が誰を指すかは定かでない。先の言葉を書いた者と取った〕。これはあなた自身が、もっと熟慮して量るだろう。私には、痛んだものを覆い隠すことが、友情の務め〔religio〕であった。

Epistolarum libri decem 1.34.5

5

Nam ut in te animi usque pendeo; ita opere maximo usuram tuae unanimitatis exspecto. Vale.

PL 18, 160C

私の心は、あなたにずっと懸かっている。それゆえ、心を一つにするあなたとの交わりの享受〔usura〕を、私は切に待つ。健やかであれ。