Epistolarum libri decem 9.128.1
More institutoque majorum, incestum Primigeniae, dudum apud Albam vestalis antistitis, collegii nostri disquisitio deprehendit: quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram; et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse gesta testantur.
PL 18, 355B祖先の習わしと制度にしたがって、かつてアルバでウェスタの神官であったプリミゲニアの不貞〔incestum〕を、我々の〔神祇官〕団の調査が見いだした。それは、聖なる貞操を汚した当人の自白によっても、彼女と忌まわしい罪を犯したマクシムスの自白によっても明らかになったと、記録が証している。
Epistolarum libri decem 9.128.2
Restat ut in eos, qui caeremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est.
PL 18, 355C残るは、忌まわしい罪で公の儀礼を汚した者たちに対し、法の厳しさを発揮することである。この訴訟は、近い時代の先例にしたがって、あなたに残されている。
Epistolarum libri decem 9.128.3
Et ideo dignaberis, reip. utilitatem legesque considerans, facinus cunctis ad hunc usque diem saeculis severissime vindicatum, competenter ulcisci. Vale.
PL 18, 355Cそれゆえ、あなたは、国家の益と法を考慮して、今日までのあらゆる世代において最も厳しく罰せられてきた罪を、ふさわしく罰することをよしとしてほしい。健やかであれ。