シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput LXXXVII 第IX巻 第LXXXVII章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 346C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 9.87.1

1

Summa tibi apud me laus et solida gratia est, quando id affectas amicitiae cultu, ut nos litterarum honore digneris. Sed pars epistolae tuae quae laudem mihi assignavit eloquii, sit licet nimis jucunda, minus tamen vera.

PL 18, 346C

あなたが友情の務めに励み、書簡の栄誉を我々に与えることをよしとしてくれるのだから、あなたへの称賛と堅い感謝は私のもとで最高である。だが、書簡のうち、私に雄弁の名誉を割り当てた部分は、あまりに快いが、真実からは遠い。

Epistolarum libri decem 9.87.2

2

Non audeo scribere: Mentiris et Decipis cum haec de me praedicas, sed illud potius: scio quod amore falleris. Tu quemquam facundum voces, vir in dicendo summarum partium, cui sit patriciae dignitatis oratio?

PL 18, 346C

私は「あなたは私についてこれを言って、偽り、欺いている」と書く勇気はない。むしろ、あなたは愛に欺かれていると知っている、と書く。あなたは誰かを雄弁と呼ぶのか。語ることにおいて最高の立場にいて、その弁が貴族の威厳を持つ人が。

Epistolarum libri decem 9.87.3

3

Ergo parce verbis lenocinantibus, et fuco oblitis, et ad gratiam comparatis. Amicitiae nostrae forte conveniat, ut talem videri me caeteris cupias; pudoris tamen mei non est, ut mihi ipsi talem me esse persuadeas. Vale.

PL 18, 346D

だから、媚びる言葉や、色を塗った言葉、好意のために整えられた言葉は控えてほしい。友情のためなら、他の人々に私がそう見えることをあなたが望むのは、ふさわしいかもしれない。だが、私自身にそう思い込ませるのは、私の慎みのすることではない。健やかであれ。