Epistolarum libri decem 8.21.1
Indulgere te otio, opinionis falsus putabam: tu vero animum lectione, labore corpus exerces. Hoc indicant scripta, et munera tua stylo exsculpta, et parta venatu. Mihi Flaminia emetienda est, ad novos fasces generosi consulis evocato.
PL 18, 316Cあなたが閑暇に身を任せていると、私は誤った思い込みで考えていた。実際には、あなたは読書で心を、労働で体を鍛えている。それはあなたの書いたものと、あなたの筆で彫り上げた贈り物、狩りで得た贈り物が示している。私はといえば、名門の執政官の新たな束桿のもとへ召されて、フラミニア街道を踏破せねばならない。
Epistolarum libri decem 8.21.2
O si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! juvari me amplissimo viatico crederem. Sed quia multo itinere discernimur, et neque mihi mora, neque tibi properatio commoda est, verbis pagina fungetur.
PL 18, 316Dああ、あなたの帰還が、私の出発の準備に先んじてくれたら。見事な旅費に助けられたと思うだろうに。だが、長い道のりが我々を隔て、私には遅れが、あなたには急ぎが都合よくないので、書簡が言葉の役を果たす。
Epistolarum libri decem 8.21.3
Praefata numinum venia, praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. Festa ejus frequentari potissimis amicorum, quibus annumeraris, exopto. Da istam gratiam procul abfuturo iisdem diebus. Gratius est quod defertur absentibus. Vale.
PL 18, 316D神威の許しをあらかじめ願ったうえで、我が法務官シュンマクス〔息子〕を、まもなく首都の法廷が迎えるだろう。その祝祭に、友人たちのうちでもとりわけ親しい者たち――あなたもその一人に数えられる――が多く集うことを望む。遠く離れていることになる私に、同じ日々にこの好意を示してほしい。不在の者に差し出されるものはより喜ばしい。健やかであれ。