シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LVIII 第IV巻 第LVIII章

SYMMACHUS EUPRAXIO.

シュンマクスよりエウプラクシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 239C · 7 sectiones

Epistolarum libri decem 4.58.1

1

Annuos gaudii fructus ex litteris capio. Hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania. Itaque ubi propulsa hyeme patescunt navium viae, paginas tuas commendo ventis, quas iste annus frequentes quidem, seras tamen reddit.

PL 18, 239C

私は書簡から、毎年の喜びの実りを得る。この収入、この富を、ヒスパニアが私に支払う。それで、冬が追い払われて船の道が開くと、私はあなたの書簡を風に託す。今年はそれを頻繁に、だが遅くに返してくれる。

Epistolarum libri decem 4.58.2

2

Nam decedebat autumnus cum homines tui Tiberina tetigerunt. Hinc factum est ut haererent apud nos defectu navigationis. Suadeo igitur eorum moras pro tua justitia boni consulas.

PL 18, 239C

実に、あなたの者たちがティベリス川の岸に着いたときには、秋が去ろうとしていた。そのため、航行が尽きて、彼らは我々のもとにとどまった。だから、あなたの正義にかけて、彼らの遅れを好意的に受け取るよう勧める。

Epistolarum libri decem 4.58.3

3

Quamvis prius nomine meo venia poscenda sit, quod de curulibus equis quatuor, datum mihi a te jus electionis omiserim. Velim credas hanc abstinentiam non fuisse fastidii.

PL 18, 239C

だがその前に、私の名で容赦を請わねばならない。戦車用の馬四頭について、あなたが私に与えた選ぶ権利を、私は行使しなかったからだ。この控えは、軽蔑からではなかったと信じてほしい。

Epistolarum libri decem 4.58.4

4

Sed quia nullum eorum jugo alacrem, vel dorso mitem probavi, optio meritis non excitata cessit e re nata. Opportunum videtur diligentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam filii mei functionem visu et cursu nobiles praeparentur.

PL 18, 239C

しかし、そのうちどれも、軛に勇み、背に穏やかだとは認められなかったので、選択は、功に応じて動かされることなく、事の成り行きにより見送られた。そこで、あなたの心配りに願いを向けるのが時宜にかなうと思う。私の息子の法務官の務めに向けて、姿も走りも名高い馬たちが整えられるように。

Epistolarum libri decem 4.58.5

5

Gemina ante hac editionis claritudine in os hominum venimus. Satisfaciendum videtur exspectationi, quae crevit exemplis.

PL 18, 239D

これまでに、二度の催しの名声によって、我々は人々の口にのぼった。先例によって高まった期待に、応えねばならないと思われる。

Epistolarum libri decem 4.58.6

6

Quare amori tuo laudis nostrae commendo causam, quae paulisper censuram vitae tuae, gravitatemque animi ad populares aures debet inflectere, domo pretium apportabitur, (tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum.

PL 18, 239D

だから、あなたの愛に、我々の称賛の件を託す。それは、しばらくのあいだ、あなたの生き方の厳格さと心の重厚さを、民衆の耳に向けて曲げるべきものである〔quae … debet inflectere の取り方は定かでない。民衆の喜ぶ見世物のために、あなたの厳格さをしばし曲げさせる件、と取った〕。代価は家から持参される(あなたの裁量で、名高い四頭立ての持ち主たちに支払われるように)。〔底本は丸括弧を開いたまま閉じていない。( )の釣り合いを取って訳した〕

Epistolarum libri decem 4.58.7

7

Solam de amicitia tua electionis curam requiro. Factu facile est, cum sit dives equini pecoris Hispania, et magnus gregum numerus copiam praestet examini. Vale.

PL 18, 239D

友情にかけて、私が求めるのは、選ぶ労だけである。それは容易なことだ。ヒスパニアは馬の群れに富み、群れの数が多く、吟味する選択肢を与えてくれるのだから。健やかであれ。