シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XXX 第II巻 第XXX章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 185D · 8 sectiones

Epistolarum libri decem 2.30.1

1

Quo animo acceperim Siciliense negotium vulneratum, facile conjectas, qui me noveris in alienis quoque judicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii imprudentis a te arguor ob amissa. Recte agis. Cur enim speravi contumeliam sacri auditorii vindicandam?

PL 18, 185D

シチリアの件が傷つけられたと知って、私がどんな心持ちだったか、あなたは容易に推し量れる。私が他人の事でも判決の不正に心を噛まれることを知っているのだから。それどころか、失ったものゆえに、あなたは私を思慮の足りない計画のことで責める。あなたの言うとおりだ。聖なる法廷〔sacri auditorii。皇帝の審理の座〕への侮辱が罰されると、どうして私は期待したのか。

Epistolarum libri decem 2.30.2

2

Cur de amicis legitima et justa praesumpsi? Et quo redacti sumus? Justitiam perdidi, dum exspecto vindictam.

PL 18, 185D

友人たちから合法で正当なことを、なぜ前提としてしまったのか。我々はどこまで落とされたか。復讐を待つうちに正義を失った。

Epistolarum libri decem 2.30.3

3

Jam illud, quo pacto diluam, quod Probus mitior judicatur, qui in praejudicium vel invidiam possessionis meae parvi agelluli retentionem cessit, cum illi tota mulierculae promitteretur haereditas?

PL 18, 185D

さらに、次のことをどう言い開こうか。プロブスのほうが穏当と判断されている。彼は、私の所領の不利になるよう、あるいは私の所領に憎しみを向けさせるよう、小さな畑の保持を譲ったのに、あの女のためには遺産の全体が約束されたという〔in praejudicium vel invidiam possessionis meae を「私の所領の不利、あるいはそれへの憎しみとなるように」と取った。取り方は定かでない〕。

Epistolarum libri decem 2.30.4

4

Nam referendi haec sola praefecto Urbis ratio fuit; non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolveret, sed ut injuriam suam sacri auditorii cognitor vindicaret.

PL 18, 186A

首都長官が上申した理由は、これだけだった。受理された上訴の刑罰をシチリアの統治者に払わせるためでなく、聖なる法廷の審理者が自らの侮辱の仇を討つためである。

Epistolarum libri decem 2.30.5

5

Nunc rescriberetur in causam, post victoriam meam, contra sententiam praefecturae, cui pars adversa consentit.

PL 18, 186A

今や、私の勝利のあと、相手方も同意している長官職の判決に反して、事案について勅答が出されようとしている。

Epistolarum libri decem 2.30.6

6

Si relatio ad fortunam negotii pertineret, et supplementa, vel refutatorios jurgantes dedissent; rogo, de quibus actionibus judicabitur, quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit, quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt?

PL 18, 186A

もし上申が事の運に関わるものであり、論争する者たちが補足書面や反駁の書面〔refutatorios は形容詞形で、「書面」を省いたものと解した〕を提出したのだとしても、お尋ねする、私の上訴のあとシチリアで一方の側が持ち出した訴訟、僭主の時代の行いが結びつけられたそれらの訴訟について、何が裁かれるのか。

Epistolarum libri decem 2.30.7

7

Tanti est invidia mei, et grata aliquibus reprehensio. Cede adversantium voluntati, et domino nostro invictissimo principi Theodosio semper augusto dignare suggerere, non pluris apud me divitias valere, quam famam.

PL 18, 186A

私への憎しみはそれほど大きく、非難はある者たちには好ましい。敵対する者たちの意に従え。そして我々の主、不敗の君主、常のアウグストゥスたるテオドシウスに、私にとって富が名声より重くはないと、進言することをよしとしてほしい。

Epistolarum libri decem 2.30.8

8

Bonum de me judicium parentis publici, conservatoris mei, cuivis antepono patrimonio. Si placet, ut omni mea haereditaria possessione decedam, lex mihi erit, quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit. Vale.

PL 18, 186B

公の親、私の保護者の、私についての良き判断を、私はどんな財産よりも重んじる。もしよいと思われるなら、私が相続した所領のすべてから退くことになっても、万人の主が、和らいだ権威をもって定めることは何であれ、私にとって法となるだろう。健やかであれ。