シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXXIX 第X巻 第XXXIX章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 371A · 17 sectiones

Epistolarum libri decem 10.39.1

1

Difficilis est exitus veterum jurgiorum. Res enim multis agitata judiciis, et actionum varietate, et cognoscentium motu, et personarum mutationibus implicatur, D. imperator.

PL 18, 371A

古い争いからの出口は難しい。事柄は、多くの審理に揺さぶられ、訴訟手続の変転、審理者たちの移動、当事者の交代によって、入り組むからである、主なる皇帝よ。

Epistolarum libri decem 10.39.2

2

Ut mihi nunc venit usus, cum inter Gaudentium curatorem Martianae clarissimae feminae, itemque Liberium procuratorem amitae ejus eodem nomine, dum viveret, nuncupatae, annosum luctamen audirem.

PL 18, 371B

いま私が身をもって経験したとおりである。私は、いとも高名な女性マルティアナの財産管理人ガウデンティウスと、生前そう呼ばれた同名のその叔母〔父方のおば〕の代理人リベリウスとのあいだの、長年の争いを審理したのである。

Epistolarum libri decem 10.39.3

3

Nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio, quam C. F. senior Martiana mandaverat, invalida diceretur, quod ante cuidam principi esset injuncta, ubi refusas in dominam comperimus actiones, atque actis praetoriis in Liberium denuo jura translata; objecta cassae procurationis agnovimus: tunc defensio partis adversae negavit stare personam, cujus procurationem superioris gesta judicii non tenerent.

PL 18, 371B

というのは、争点の入口そのところで、年長のいとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナが委ねた代理権が、すでにある長〔princeps。誰を指すかは定かでない〕に課されていたので無効だと言われたとき、我々は、訴権が女主人に戻され、法務官の記録によって権利があらためてリベリウスに移されたことを確かめたうえで、代理権無効の異議を聞いた。そのとき、相手方の弁護は、代理権を前の審理の記録が支えていない人物は〔訴訟上の〕立場を保てない、と述べた。

Epistolarum libri decem 10.39.4

4

Contra haec exactam prius mandari recitationem, et inter partes tributum procuratori beneficium repatraionis aiebant: huic parti longius, quam oportuit, immorata contentio est.

PL 18, 371B

これに対し〔こちら側は〕、委任状〔底本は mandari。mandati と読む〕の朗読がまず要求されたこと、また当事者間で代理人に回復〔底本は repatraionis。reparationis と読む〕の恩恵が与えられたことを述べた〔aiebant の主語は明示されない〕。この点に、必要以上に長く争論が留まった。

Epistolarum libri decem 10.39.5

5

Sed quia prior cognitor, ut justo defensori restituerat temporum cursum, qui per actores non poterat impetrari, et procuratio legebatur praetoris alligata judicio: haec quoque praescriptio conquievit.

PL 18, 371C

しかし、前の審理者が、正当な弁護人に、代理人たちによっては得られなかった期間の経過を回復させており、また代理権が法務官の審理に結びつけられて読み上げられたので、この抗弁もまた止んだ。

Epistolarum libri decem 10.39.6

6

Successit aliud, ut obitu Martianae C. F. mandatum diceretur exstinctum. Sed contra, venerabilis Juliani sanctio stare procuratorum jussit officia, causarum dominis viventibus inchoata.

PL 18, 371C

次に別の主張が出た。いとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナの死によって委任が消滅した、というのである。しかし反対に、尊ぶべきユリアヌスの定めは、訴訟の主が存命中に始められた代理人たちの務めは存続すると命じていた。

Epistolarum libri decem 10.39.7

7

Ergo cum et reparationem superstite Martiana, et conventionem partis adversae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiavimus non periisse mandatum.

PL 18, 371C

そこで、マルティアナ存命中の回復と、財産評価をめぐる相手方への召喚とをリベリウスが得ていたので、我々は、委任は消滅していないと宣告した。

Epistolarum libri decem 10.39.8

8

Dehinc petitore properante, ut ex constitutione numinis vestri, servandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod adversaria aestimationem bonorum conventa facere noluisset, responsum est, de supplicationis fide prius esse tractandum.

PL 18, 371C

その後、請願者が、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の勅法に基づき、債権を保全するため母方の物件の占有に入れられるよう急ぎ——それは相手方が召喚されながら財産評価を行おうとしなかったからである——、まず請願の信憑性が論じられるべきだと回答された。

Epistolarum libri decem 10.39.9

9

Id quod probabile videbatur, admisi. Facto igitur aditu de precibus disputandi, defensor C. F. Martianae notare sibi visus est mendacium supplicantis: quod cum Priscae matris suae testamento neptes ejus ex Placidiano genitas haereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret haeredes.

PL 18, 371D

それはもっともと思われたので、私は認めた。そこで請願文について論ずる段になると、いとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナの弁護人は、請願者の虚偽を指摘できると考えた。請願者は、その母プリスカの遺言により、プラキディアヌスから生まれた彼女の孫娘たちが遺産を受けたと述べたが、すべての孫娘が彼女によって相続人に指名されたとは証明していない、というのである。

Epistolarum libri decem 10.39.10

10

Responsum est, de his tantum, quas avia haeredes instituit, supplicatum, nec unquam factam omnium mentionem, sed earum quibus fuerat delata successio.

PL 18, 371D

回答は、祖母が相続人に指名した者たちについてのみ請願したのであって、全員への言及はなく、相続が帰属した者たちについてだけだった、というものだった。

Epistolarum libri decem 10.39.11

11

His delectum curatoris patrocinium coepit exigere ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent actiones. Tunc e diverso veniens ex Placidiani C. V. nomine, qui pater adultae fuit immodicarum donationum causa manasse respondit.

PL 18, 371D

これに対し、財産管理人が選んだ弁護は、請願者に、提起された訴権がどの名義から出ているかを明示せよ、と要求し始めた。すると相手側から来た者は、それは、年頃の娘〔adulta〕の父であったいとも高名な人〔C. V.〕プラキディアヌスの名義から、過大な贈与のゆえに流れ出たものだ、と答えた。

Epistolarum libri decem 10.39.12

12

Supplementum vero unciarum ab haerede Placidiae, cui soror Martiana successit, asseruit postulari.

PL 18, 372A

そして彼は、プラキディアの相続人——その相続に姉妹のマルティアナが就いた——に対して、ウンキア〔遺産の十二分の一の単位〕による補塡が求められている、と主張した。

Epistolarum libri decem 10.39.13

13

Haec adversarius eatenus refellebat, ut diceret C. F. juniorem Marcianam, non Placidiani tantum patris successionem, sed etiam Placidiae germanae suae pro certis unciis consecutam, nec tamen ullam Placidiae mentionem precum serie contineri.

PL 18, 372A

相手方はこれを、いとも高名な女性〔C. F.〕である年少のマルキアナ〔底本はここで Marcianam と綴る〕が、父プラキディアヌスの相続だけでなく、実の姉妹プラキディアの相続をも一定のウンキアの分について得たのに、請願文の全体にはプラキディアへの言及が一つも含まれていない、と述べる限りで反駁した。

Epistolarum libri decem 10.39.14

14

Sed cum allegatio diversae partis astrueret, rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum, et id, quod in litem venit, pro certa parte Martianum C. F. possidere: ejus nomen cum designatione causarum doceret precibus comprehensum, stetit judicii mei deliberatio: hoc asserente, personam Placidiae supplicationi adjici debuisse: illo negante, post designationem rei et ejus personae, quae hodie corporum possessione defruitur, quidquam esse quaerendum.

PL 18, 372A

しかし、相手方の申し立てが、自分は債務を負う物を、指定された訴権の権原にしたがって追及しているのであり、争点となっているものを、いとも高名な人マルティアヌス〔底本は Martianum で男性形。Martianam の誤りと見て、女性のマルティアナと解した。C. F. が付く〕が一定の持分で占有していると主張し、その名が事由の指定とともに請願文に含まれていることを示したので、私の判断は止まった。一方は、プラキディアという人物が請願に付加されるべきだったと主張し、他方は、物と、今日その物件の占有を享受している人物とが指定された以上、それ以上何かを問う必要はないと否定したのである。

Epistolarum libri decem 10.39.15

15

Accessit cunctationi meae causa vehementior; quod jubente lege, ut intra quatuor menses ad aestimationem bonorum possessor petitori teneatur; nunc ut gesta monstrabunt, angustum nimis ex conventione tempus fuisse visum est peregrinis corporibus aestimandis.

PL 18, 372B

私のためらいに、いっそう強い理由が加わった。法は、占有者が四か月以内に財産評価について請願者に責任を負うよう命じているのに、いま記録が示すとおり、召喚の時から、遠隔の物件を評価するには期間がきわめて短かったと見えたのである。

Epistolarum libri decem 10.39.16

16

Et ideo motus ambiguis, oraculo numinis vestri distinguenda cuncta servavi. Nam in rebus dubiis una est salubritatis via, ut divina quaeque vel Deo proxima consulantur.

PL 18, 372B

それゆえ、疑わしい点に動かされて、私はいっさいを、あなたの神威の勅語によって決められるよう留保した。疑わしい事柄における救いの道は一つ、神的なもの、あるいは神に近いものすべてに諮ることだからである。

Epistolarum libri decem 10.39.17

17

Conjunctae paginae, allegationes partium, et supplementa sumpserunt: quae cum majestatis vestrae justitia perpenderit, precor, ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.

PL 18, 372B

綴じ合わせた書面は、当事者たちの主張と補足とを収めている。あなたの威光の正義がそれらを量ったうえで、完結した決定によって、この煩雑な訴えに限りを設けてほしいと、私は願う。