シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XXXII 第II巻 第XXXII章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 186C · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 2.32.1

1

Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere. Neque enim eadem nobis silentii excusatio, quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum turba circumsonat; ego ab omnibus negotiis feriatus, triste otium tero.

PL 18, 186C

あなたの書簡を私に示すはずだった者が、私の書簡をあなたに届けるだろう。我々には、あなたにある沈黙の言い訳が同じようにあるわけではない。あなたは公務の多様な騒ぎに取り囲まれ、私はあらゆる務めから離れ、悲しい閑暇をすり減らしている。

Epistolarum libri decem 2.32.2

2

Et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo assumo solatio. Levatur quippe aegritudine animus, quoties in officia amica dirigitur. Me ex vero, non ad gloriam loqui, secessio mea testis est.

PL 18, 186C

以前はあなたの名誉のためにしていたことを、今は自分の慰めとして行う。友の務めへ向けられるたび、心は憂いから軽くなる。私が見せかけでなく真実を語り、栄誉のために語るのでないことは、私の隠遁が証している。

Epistolarum libri decem 2.32.3

3

Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae communis parentis quasi fanum aliquod Dei salutaris accessi. Nunc ejus consilio vulnus meum in cicatricem convenit. Illius acquiesco monitis, illius ope respiro.

PL 18, 186D

苦痛に傷つき、燃えるようなとき、私は我々共通の親である貴婦人〔dominae communis parentis。誰を指すかは定かでない〕の家に、救いの神の祠であるかのように近づいた。今や彼女の助言によって、私の傷は瘢痕になった。彼女の戒めに安んじ、彼女の助けで息をつく。

Epistolarum libri decem 2.32.4

4

Adsunt etiam caeterae venerabiles necessitudines tuae: et quod me prae caeteris juvat, tui quotidie blandam commemorationem sermo noster exercet.

PL 18, 186D

あなたの他の尊ぶべき絆の人々も居合わせている。そして何より私の喜びは、我々の語らいが毎日、あなたの優しい思い出を巡っていることである。

Epistolarum libri decem 2.32.5

5

Qua de re inter Campaniae terminos major pars aestatis agitabatur; quando et praesentia placet, et ea conditio est patriae, ut qui excludi per improbos possumus, abesse interim velut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.

PL 18, 186D

そのため、夏の大半をカンパニアの境のうちで過ごした。そこにいることも気に入り、また祖国の状況は、不正な者たちによって締め出されかねない我々が、さしあたり自らの意志でのように不在であるべきものだからである。健やかであれ。