シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LXX 第IV巻 第LXX章

SYMMACHUS EUSIGNIO.

シュンマクスよりエウシグニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 243C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 4.70.1

1

Discedenti mihi curam legare dignatus es amicitiae congruentem, ut famae atque actibus tuis accommoda non silerem. Causa igitur postulante fungor injunctis.

PL 18, 243C

私が発つとき、あなたは友情にかなう心づかいを私に託すことをよしとした。あなたの名声と行いにふさわしいことを、黙っていないように、と。そこで事が求めるので、託されたことを果たす。

Epistolarum libri decem 4.70.2

2

Video enim basilicae pontisque rationem recte quidem Bonoso praesidiali viro esse mandatam: cui et vigilantia superest ad limitandas publicae rationis ambages, et fides ad persequenda quae examen invenerit.

PL 18, 243C

私は見る。バシリカと橋の会計が、州総督格の人ボノススに委ねられたのは、たしかに正しい。彼には、公の会計の曲折に境を引く警戒心と、調査が見出したことを追及する誠実とが、十分にあるからである。

Epistolarum libri decem 4.70.3

3

Sed vereor ne ludificationibus res injuncta frigescat, obluctante eo quem socium discussionis accepit. Atque ideo clam te esse non patior, eo rem deduci ut labes magna sumptuum publicorum studio certaminis obducatur.

PL 18, 243C

だが私は恐れる。課されたことが、はぐらかしによって冷え込むのではないかと。調査の同僚として得た者が、これに逆らっているからである。それゆえ、公の費用の大きな汚れが、争いの熱意によって覆い隠されるところまで事が運ばれていることを、あなたに知らせずにおくことはしない。

Epistolarum libri decem 4.70.4

4

Quid enim sibi vult ista conjunctio in ea praesertim discussione, quae ipsum quaesitorem videtur astringere?

PL 18, 243C

この結合は何を意図しているのか。とりわけ、調べる者自身をも巻き込むと見える審理においてである。

Epistolarum libri decem 4.70.5

5

Quare huic tantum parti adhibenda correctio est, et ad unum quem sponte delegeris, inquisitionis summa referenda, adjectis vestrae apparitionis auxiliis; quo minora officia fidem praebitorum vel invectorum cogantur aperire.

PL 18, 243C

それゆえ、この部分にだけ是正を施し、あなたが自ら委任する一人の者に、調査の総括を報告させ、あなたの属僚の助けを添えるべきである〔vos。一人の相手への敬意の複数〕。そうすれば、下位の吏員は、供給された物、運び込まれた物の真正さを、明らかにせざるをえなくなる。

Epistolarum libri decem 4.70.6

6

Probabit exitus quantum publicae rei tua cura prospexerit; cum cohibitis sumptibus novis, consummationi operum satisfecerit summa reliquorum. Vale.

PL 18, 243D

あなたの配慮が公の事にどれほど備えたかは、結果が証明するであろう。新たな出費が抑えられれば、残りの総額が工事の完成に足りるからである。健やかであれ。