シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XXV 第IX巻 第XXV章

SYMMACHUS VINCENTIO.

シュンマクスよりウィンケンティウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 333A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 9.25.1

1

Facio officium meum, si quando te cultu salutationis impertio. Nec dissimulo referre grates, quod invicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. Sed haec produci longius non oportet: quia bonae amicitiae jactationes refutant.

PL 18, 333A

私があなたに挨拶の礼を尽くすのは、私の務めを果たすことである。あなたの書簡という返礼が互いに私を訪れることへ、感謝を返すのを隠さない。だがこれを長く引き延ばす必要はない。善き友情は、誇示を斥けるからだ。

Epistolarum libri decem 9.25.2

2

Illud nunc de te impetratum volo, ut litteris et apparitore decreto juvare digneris curam meorum, quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis injunxi.

PL 18, 333A

今、あなたから得たいのは、書簡と下役の指定によって、私の者たちの任務を助けることをよしとしてほしいということだ。私は彼らに、ヒスパニアで戦車競走用の四頭立てを買い、法務官職の務めの準備に当てるよう命じた。

Epistolarum libri decem 9.25.3

3

Oro praeterea, ut equorum tractoriis, quas vir illustris Theodorus emisit, confirmationem per epistolam praestes, et mutato judice beneficii lentescat auctoritas.

PL 18, 333A

さらに頼む。顕貴の人〔illustris〕テオドルスが出した馬の通行証に、書簡で確認を与えてほしい。判官が替わっても、恩恵の権威が緩まないように〔底本は et lentescat(そして緩むように)。意味から nec の誤りと解した〕。

Epistolarum libri decem 9.25.4

4

Exambirem super his nimio precatu gratiam tuam; sed apud verecundas aures simplicitas efficacior est, et libentius pudor annuit, quod cum fiducia postulatur.

PL 18, 333B

これらのことでは、過度の懇願であなたの好意を求め回ることもできたが、慎み深い耳には素朴さのほうが効く。恥じらいは、信頼をもって求められたことを、より喜んで承諾する。

Epistolarum libri decem 9.25.5

5

Velim tamen teneas, nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post impetrationem gratiis copiosum. Vale.

PL 18, 333B

ただ、知っておいてほしい。今は請うことを控えているが、成就ののちに感謝を行うときには豊かになる、と。健やかであれ。