Epistolarum libri decem 1.92.1
Dulce certamen est officii: et ideo jure ambo cavimus, ne alternis vinceremur. Gratulor igitur pares nos esse, non solum affectione mentium, sed etiam vicissitudine litterarum.
PL 18, 174D務めの競い合いは甘美である。ゆえに我々二人は、交互に負けぬよう、もっともな気配りをした。それゆえ、我々が心の愛情においてだけでなく、書簡のやりとりにおいても対等であることを喜ぶ。
Epistolarum libri decem 1.92.2
Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina, et libra praeponderet, ne videatur inertiae quoddam esse colludium, semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti.
PL 18, 174Dしかし今後は、私の恭順の秤が重みでまさるように努める。常に等しい皿で量られるのは、怠惰の馴れ合いのように見えかねないからである。ゆえに、往き来する者を得る便が、望む私に欠けないかぎり、より頻繁に書こう。
Epistolarum libri decem 1.92.3
Ita fiet, ut et ipse laudem sedulitatis affectem, et te curis publicis occupatum, ad rependenda colloquia assiduitate sollicitem. Vale.
PL 18, 175Aそうすれば、私自身は勤勉の賞賛を求め、公の務めに忙しいあなたを、語らいへの返礼へと絶えず促すことになる。健やかであれ。