シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XLIV 第I巻 第XLIV章

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 163A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.44.1

1

Meretur indulgentia in me tua, ut ea, quae proxime laudi mihi fuerunt, clam te esse non patiar.

PL 18, 163A

あなたの私への厚情は、近ごろ私の称賛となった事柄を、あなたに隠したままにしておかないことに値する。

Epistolarum libri decem 1.44.2

2

Credo indicium fecisse tibi famam, quod parentem meum ruri atque in secessu amissae domus injuriam decoquentem, frequentibus suffragiis; denique oratoribus missis, novo honore senatus acciverit.

PL 18, 163A

噂があなたに知らせたことと思う、私の父を、田舎で、失った家の不当を静養の地で煮つめていたところ〔decoquentem。思い悩んでいたの意〕、多くの賛同により、実に使者まで送って、元老院が新たな栄誉をもって呼び戻したことを。

Epistolarum libri decem 1.44.3

3

Qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas attulit dies, egit ille senatui gratias, ea facundiae gravitate, qua notus est. Calendae tunc erant, quibus annus aperitur.

PL 18, 163B

その件で、同僚たちの前で語る機会を最初の日が与えたとき、父は、知られたその雄弁の重厚さをもって、元老院に感謝を述べた。その日は、年が始まる朔日〔1月1日〕であった。

Epistolarum libri decem 1.44.4

4

Brevi intervallo cum familiaris mei Trigeti filio praetorio candidato actionis operam spopondissem, animum religio convenit ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum; sed, ut dixi, ab illo senatui jam solutum.

PL 18, 163B

短い間を置いて、私の親しい者トリゲティウスの息子、法務官職の候補者のために、弁じる務めを請け合ったので、私の心に、義務の念〔religio〕が訪れた。予定していた務めの機会に、父に対してなおも私が負っていた務め――ただし、すでに述べたとおり、父自身が元老院に対してすでに果たしたもの――を果たすようにと。

Epistolarum libri decem 1.44.5

5

Ergo ad quintum idus Januarii verba feci in amplissimo ordine: quae ubi in manus tuas venerint, ex tuo animo conjicies judicia caeterorum. Ego sub incerto examinis tui, aliorum sententias occulendas putavi, ne te praejudicio tanti ordinis viderer urgere. Vale.

PL 18, 163B

こうして、1月のイドゥスの五日前〔1月9日〕に、私はいとも高貴な身分〔元老院〕で演説した。それがあなたの手に届いたとき、あなたは自分の心から、他の人々の評価を推し量るだろう。私は、あなたの吟味が定まらない間は、他の者たちの意見を伏せるべきだと考えた。これほどの身分の先入見で、あなたに迫るように見えないために。健やかであれ。