シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LXXIX 第II巻 第LXXIX章

SYMMACHUS FLAVIANO.

シュンマクスよりフラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 197C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 2.79.1

1

Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae caeteris fides, qua exspectatus mihi tuum quoque judicium optat demereri. Itaque dum te expetit, iter imbecillis grave, gracilitatis suae oblitus intravit.

PL 18, 197C

我々の兄弟アンドロマクスには、あらゆる善き技が身についているが、とりわけ信義がある。その信義によって私に重んじられてきた彼は、あなたの判断をも得たいと望んでいる〔exspectatus mihi の意味は定かでない〕。そこで、彼はあなたを求めて、弱った身には辛い旅に、自分の虚弱さを忘れて踏み出した。

Epistolarum libri decem 2.79.2

2

Haec illi maxime causa fuit pro viribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare. Advertis igitur quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium suae valetudini praetulit.

PL 18, 197C

これが、彼には体力の代わりとなる最大の理由であった。気持ちが、希望と喜びで病を軽くするのは、ふつうのことである。そこで、あなたへの思慕を自分の健康より優先させた人を、あなたがどれほど速やかに、広い友情の懐で迎えるべきか、悟るだろう。

Epistolarum libri decem 2.79.3

3

Quid plura? appetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo accurrenti religiosam manum porrige; ut qui te novit virtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.

PL 18, 197C

多言は要るまい。彼が自分からあなたに従うのでなければ、あなたのほうから求めるべき人だったのだ。だから、駆けつける彼に、誠実な手を差し伸べてほしい。あなたを徳において上にある人と知る彼が、交わりにおいては対等と感じるように。健やかであれ。