Epistolarum libri decem 4.11.1
Saepe ad te litteras dedi, quas quidem credo suppressas. Quando enim vir servantissimus amicitiae, multisque animi bonis praeditus, dignationem mihi officii tui denegasses? Fuerit hoc eorum, quibus in reddendis paginis fides defuit.
PL 18, 225C私はしばしばあなたに書簡を送ったが、握りつぶされたと思う。友情をこの上なく守り、多くの心の善を備えたあなたが、あなたの務めの厚意を私に拒むことが、いつあろうか。それは、書簡を渡す際に信義を欠いた者たちの仕業であったのだろう。
Epistolarum libri decem 4.11.2
Nunc eventus optabilis veterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. Igitur diligentia, quam proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro.
PL 18, 225Cいま望ましい巡り合わせが、昔ながらの習いにかなう取り次ぎ手を私の書簡に与えた。そこで、出立する者の誠実が約束する入念さをもって、あなたへの挨拶の礼を新たにする。
Epistolarum libri decem 4.11.3
Responsa tua facient, ut usum styli per verecundiam sero repetitum, vicissitudine provocatus frequenter exerceam. Vale.
PL 18, 225Cあなたの返事は、慎みから遅れて取り戻した筆の用を、返礼に促されて私が頻繁に行うようにさせるだろう。健やかであれ。