Epistolarum libri decem 1.31.1
Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas, et sermonis mei non tam vera quam blanda laudatio.
PL 18, 158B純粋な喜びを、あなたの学識の書き物は私に与えた。カプアに滞在中に受け取ったものである。実際そこには、トゥッリウスの蜜を塗ったような洗練があり、また私の話しぶりへの、真実というより甘美な称賛があった。
Epistolarum libri decem 1.31.2
Quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere.
PL 18, 158Bそれゆえ、あなたの口の飾りと胸の飾りと、どちらをより驚嘆すべきか、考えが定まらず迷っている。実際あなたは、雄弁において他の者たちの上に立つので、返書を書くのが恐ろしいほどであり、我々のものを好意をもって是認するので、黙っていたくなくなる。
Epistolarum libri decem 1.31.3
Si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare.
PL 18, 158Cあなたについてさらに多く称えれば、互いに掻き合っている〔mutuum scabere。互いに背中を掻き合う、すなわち褒め合うの意のことわざ〕ように、またあなたの話しぶりの是認者というより模倣者のように、見えるだろう。同時に、あなた自身が見せびらかしのために何もしない以上、あなたに生まれつき備わった善きものを、わざとらしいものであるかのように称えることは避けねばならない。
Epistolarum libri decem 1.31.4
Unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic vadatum me honorabili amore tenuisti. Sed in eo mihi verecundus nimio plus videris, quod libelli tui arguis proditorem.
PL 18, 158Cただ、これだけは我々から疑いない真実として知っておけ。人間のうちあなた以上に私が愛する者はいない。それほどまでに、あなたは名誉ある愛によって私を保証人のように縛った〔vadatum。保釈の保証で縛られた者の意〕。しかしその点で、あなたは慎み深すぎると私には見える。自分の小冊子を漏らした者を咎めているからである。
Epistolarum libri decem 1.31.5
Nam facilius est ardentes favillas ore comprimere, quam luculenti operis servare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, jus omne posuisti. Oratio publicata, res libera est. An vereris aemuli venena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur?
PL 18, 158C実際、燃える灰を口で押さえ込むほうが、輝かしい作品の秘密を守るよりたやすい。詩がいったんあなたから出た以上、あなたはあらゆる権利を手放したのである。公にされた言葉は自由な物である。それとも、張り合う読者の毒を恐れるのか、あなたの小冊子が硬い歯の嚙みつきで焼かれはしないかと。
Epistolarum libri decem 1.31.6
Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit invidia. Ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodaris.
PL 18, 158Dあなた一人には、これまでのところ、贔屓〔gratia〕も何も与えず、ねたみも何も奪わなかった。意地の悪い者にも善い者にも、誰にとっても、あなたはいやおうなしに〔ingratis〕称賛に値する〔ingratis を「意に反して」の副詞と取った。scaevo cuique proboque の係りは定かでない〕。だからこれより先、空しい恐れを遠ざけ、筆に身を任せよ。たびたび世に漏らされる〔prodaris〕ほどに。
Epistolarum libri decem 1.31.7
Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adjudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Novi ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris.
PL 18, 158Dせめて、教訓的な、あるいは勧奨の詩を、我々の名にも割り当ててほしい。私の沈黙を試してみよ。それをあなたに示すことを願いはするが、請け合う勇気はない。私は、あなたが認められているその作品を世に出したいという疼きがどういうものかを知っている〔底本は quod probaris。作品が是認されたことを言うと取った。本文に難があるかもしれない〕。
Epistolarum libri decem 1.31.8
Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambivio caeterisque actoribus fama non defuit.
PL 18, 158Dというのも、ある意味で、他人のよい言葉を最初に告げる者は、称賛の仲間になろうとしているのである。このゆえに、喜劇では作者たちが最高の栄光を担ったが、ロスキウスやアンビウィウスやほかの役者たちにも名声は欠けなかった。
Epistolarum libri decem 1.31.9
Ergo tali negotio expende otium tuum, et novis voluminibus jejunia nostra sustenta. Quod si jactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale.
PL 18, 159Aだから、このような仕事にあなたの暇を費やし、新しい巻で我々の飢えを養え。もしあなたが、誇示を避けるあまり、おしゃべりな告げ口屋を恐れるのなら、沈黙までも私に与えよ。あなたが書いたものを、我々のものであるかのように、安全に装えるように。健やかであれ。