シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XLIV 第III巻 第XLIV章

SYMMACHUS SIBURIO.

シュンマクスよりシブリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 211D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 3.44.1

1

Concedo in leges tuas, et ἀρχαϊσμὸν scribendi non invitus affecto. Tu tamen fac memineris, illud potius simplex nonnullis videri, quod sequentis aetatis usus recepit. Vis epistolis nostris more majorum nuda nomina praeferantur?

PL 18, 211D

私はあなたの法に従い、書くときの古風な言い回し(ἀρχαϊσμόν)を、不本意ではなく取り入れる。ただ、覚えておいてほしい。後の世の慣用が受け入れたもののほうが、一部の人には簡素に見えるということを。あなたは、我々の書簡に先人の慣わしどおり、飾らぬ名が前置されることを望むのか。

Epistolarum libri decem 3.44.2

2

Si tibi vetustatis tantus est amor, pari studio in verba prisca redeamus, quibus salii canunt, et augures avem consulunt, et decemviri tabulas condiderunt. Jamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutavit.

PL 18, 211D

もしあなたに古さへの愛がそれほど大きいなら、同じ熱意で古い言葉に戻ろう。サリイ〔軍神マルスの踊り手の祭司団〕が歌い、鳥卜官が鳥に問い、十人委員が法の板を作成した言葉にである。それらはとうに捨てられた。時代の移り変わりが、以前の定めを変えたのと同じように。

Epistolarum libri decem 3.44.3

3

An si nobis scribenda sit forensis oratio, Jovem deosque exteros Catonis lege praefabimur, ne nobis vitio detur, vel negligentia antiquitatis, vel inscientia? Atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata majoribus usurpat exordia.

PL 18, 212A

それとも、我々が法廷弁論を書かねばならないなら、ユピテルと外国の神々に、カトーの流儀で前置きの祈りを捧げるのか。古さへの怠慢か無知の咎を、我々に着せられぬようにである。だがむしろ、先人に知られなかった序言を用いたトゥッリウス〔キケロ〕に倣うほうがよい。

Epistolarum libri decem 3.44.4

4

Sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens, atque herbam dederim voluntati tuae? Ut saepe scribas, nequaquam mihi orandus es. Efficiet assiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii. Vale.

PL 18, 212A

だが、これ以上何を言うことがあろう。私はあなたの言に従い、あなたの意志に草を差し出した〔降参した〕のだから。あなたがしばしば書くよう、私があなたに頼む必要はまったくない。私の書簡の頻繁さが、あなたが互いの務めを思い出すようにするだろう。健やかであれ。