Epistolarum libri decem 6.40.1
Prima mihi voluptas est sciscitari, quem statum sanitatis habeatis: in secundis reliqua collocabo, quae dudum requirenda duxistis. Gravibus civitas sollicitatur ostentis, quorum leviora praetereo.
PL 18, 276C私の第一の楽しみは、諸君がどんな健康の状態にあるかを尋ねることである。残りのことは第二に置こう。諸君がとうに知りたいと考えたことである。都は重い凶兆に揺さぶられている。そのうち軽いものは省く。
Epistolarum libri decem 6.40.2
Illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Urbis suffectum consulem currus quo vehebatur, evolvit per ferociam bigarum, quae triumphum vehebant. Itaque palmata amictus, et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est.
PL 18, 276D何よりも、陰鬱な解釈が恐れおののいているのは、都の誕生日に、補充執政官が乗っていた車が、凱旋を運んでいた二頭立て戦車の荒ぶりによって、投げ出されたことである。そのため、ヤシ模様の衣〔palmata。執政官・凱旋将軍の礼装〕をまとい、執政官の装いで目立っていたその人は、脚を折って運び出された。
Epistolarum libri decem 6.40.3
Offendit me infausta narratio, atque ideo in hac expositione servabo brevitatem. Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus.
PL 18, 276D不吉な話は私を傷つける。それゆえ、この叙述では簡潔を守る。日ごとに、我々の誇りよ、あなたの名声は内でも外でも栄えている。現在のことについては、我々自身が証人である。
Epistolarum libri decem 6.40.4
Externa judicia Caecilianus asseruit, a quo sigillatim relata enumerare fastidium est, cum in summa gloriae tuae cuncta conveniant.
PL 18, 276D外での評判はカエキリアヌスが請け合った。彼が一つずつ伝えたことを数え上げるのは煩わしい。すべてがあなたの栄光の総体に帰するのだから。
Epistolarum libri decem 6.40.5
Dominam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus volo, quae te contexendis in apparatum ludorum vestibus religiose a nobis voluit commoneri. Sciet igitur ex subditis, quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.
PL 18, 276D主なる私の娘〔敬称〕に、いとしい孫たちとともに挨拶を送りたい。その娘は、競技の準備のための衣を織り上げることについて、あなたが我々から怠りなく念を押されるよう望んだ。それゆえ、彼女は、添えた書き付けから、法務官の施しを補うために何を整えるべきかを知るであろう。健やかであれ。